|
LIBER
EXODUS
1 1 Haec sunt nomina filiorum Is rael, qui ingressi sunt
Aegyp tum cum Iacob; singuli cum domibus suis introierunt: 2 Ruben,
Simeon, Levi, Iuda, 3 Issachar, Zabulon et Beniamin, 4 Dan et
Nephthali, Gad et Aser. 5 Erant igitur omnes animae eorum, qui egressi
sunt de femore Iacob, septuaginta; Ioseph autem in Aegypto erat. 6 Quo
mortuo et universis fratribus eius omnique cognatione illa, 7 filii
Israel creverunt et pullulantes multiplicati sunt ac roborati nimis
impleverunt terram. 8 Surrexit interea rex novus super Aegyptum, qui
ignorabat Ioseph; 9 et ait ad populum suum: “ Ecce, populus filiorum
Israel multus et fortior nobis est; 10 venite, prudenter agamus cum
eo, ne forte multiplicetur et, si ingruerit contra nos bellum, addatur
inimicis nostris, expugnatisque nobis, egrediatur de terra ”. 11
Praeposuit itaque eis magistros operum, ut affligerent eos oneribus;
aedificaveruntque urbes promptuarias pharaoni, Phithom et Ramesses. 12
Quantoque opprimebant eos, tanto magis multiplicabantur et crescebant.
13 Formidaveruntque filios Israel Aegyptii et in servitutem redegerunt
eos 14 atque ad amaritudinem perducebant vitam eorum operibus duris
luti et lateris omnique famulatu, quo in terrae operibus
premebantur. 15 Dixit autem rex Aegypti obstetricibus Hebraeorum,
quarum una vocabatur Sephra, altera Phua, 16 praecipiens eis: “ Quando
obstetricabitis Hebraeas, et partus tempus advenerit, si masculus fuerit,
interficite eum; si femina, reservate ”. 17 Timuerunt autem
obstetrices Deum et non fecerunt iuxta praeceptum regis Aegypti, sed
conservabant mares. 18 Quibus ad se accersitis rex ait: “ Quidnam est
hoc, quod facere voluistis, ut pueros servaretis? ”. 19 Quae
responderunt: “ Non sunt Hebraeae sicut Aegyptiae mulieres; ipsae enim
robustae sunt et, priusquam veniamus ad eas, pariunt ”. 20 Bene ergo
fecit Deus obstetricibus, et crevit populus confortatusque est nimis;
21 et, quia timuerunt obstetrices Deum, aedificavit illis domos. 22
Praecepit ergo pharao omni populo suo dicens: “ Quidquid masculini sexus
natum fuerit, in flumen proicite; quidquid feminei, reservate
”.
2 1 Egressus est vir de domo Levi et accepit uxorem stirpis suae;
2 quae concepit et peperit filium et videns eum elegantem abscondit
tribus mensibus. 3 Cumque iam celare non posset, sumpsit fiscellam
scirpeam et linivit eam bitumine ac pice; posuitque intus infantulum et
exposuit eum in carecto ripae fluminis, 4 stante procul sorore eius et
considerante eventum rei. 5 Ecce autem descendebat filia pharaonis, ut
lavaretur in flumine, et puellae eius gradiebantur per crepidinem alvei.
Quae cum vidisset fiscellam in papyrione, misit unam e famulabus suis; et
allatam 6 aperiens cernensque in ea parvulum vagientem, miserta eius
ait: “ De infantibus Hebraeorum est hic ”. 7 Cui soror pueri: “ Vis,
inquit, ut vadam et vocem tibi mulierem Hebraeam, quae nutrire possit tibi
infantulum? ”. 8 Respondit: “ Vade ”. Perrexit puella et vocavit
matrem infantis. 9 Ad quam locuta filia pharaonis: “ Accipe, ait,
puerum istum et nutri mihi; ego dabo tibi mercedem tuam ”. Suscepit mulier
et nutrivit puerum adultumque tradidit filiae pharaonis. 10 Quem illa
adoptavit in locum filii vocavitque nomen eius Moysen dicens: “ Quia de
aqua tuli eum ”. 11 In diebus illis, postquam creverat, Moyses egressus
est ad fratres suos; viditque afflictionem eorum et virum Aegyptium
percutientem quendam de Hebraeis fratribus suis. 12 Cumque
circumspexisset huc atque illuc et nullum adesse vidisset, percussum
Aegyptium abscondit sabulo. 13 Et egressus die altero conspexit duos
Hebraeos rixantes dixitque ei, qui faciebat iniuriam: “ Quare percutis
proximum tuum? ”. 14 Qui respondit: “ Quis te constituit principem et
iudicem super nos? Num occidere me tu vis, sicut occidisti Aegyptium? ”.
Timuit Moyses et ait: “ Quomodo palam factum est verbum istud? ”. 15
Audivitque pharao sermonem hunc et quaerebat occidere Moysen. Qui fugiens
de conspectu eius moratus est in terra Madian; venit ergo in terram Madian
et sedit iuxta puteum. 16 Erant autem sacerdoti Madian septem filiae,
quae venerunt ad hauriendam aquam; et impletis canalibus adaquare
cupiebant greges patris sui. 17 Supervenere pastores et eiecerunt eas:
surrexitque Moyses et, defensis puellis, adaquavit oves earum. 18 Quae
cum revertissent ad Raguel patrem suum, dixit ad eas: “ Cur velocius
venistis solito? ”. 19 Responderunt: “ Vir Aegyptius liberavit nos de
manu pastorum; insuper et hausit aquam nobis potumque dedit ovibus ”.
20 At ille: “ Ubi est? ”, inquit. “ Quare dimisistis hominem? Vocate
eum, ut comedat panem ”. 21 Consensit ergo Moyses habitare cum eo
accepitque Sephoram filiam eius uxorem. 22 Quae peperit ei filium,
quem vocavit Gersam dicens: “ Advena sum in terra aliena ”. 23 Post
multum vero temporis mortuus est rex Aegypti; et ingemiscentes filii
Israel propter opera vociferati sunt, ascenditque clamor eorum ad Deum ab
operibus. 24 Et audivit gemitum eorum ac recordatus est foederis, quod
pepigit cum Abraham, Isaac et Iacob; 25 et respexit Dominus filios
Israel et apparuit eis.
3 1 Moyses autem pascebat oves Iethro soceri sui sacerdotis Ma
dian; cumque minasset gregem ultra desertum, venit ad montem Dei Horeb.
2 Apparuitque ei angelus Domini in flamma ignis de medio rubi; et
videbat quod rubus arderet et non combureretur. 3 Dixit ergo Moyses: “
Vadam et videbo visionem hanc magnam, quare non comburatur rubus ”. 4
Cernens autem Dominus quod pergeret ad videndum, vocavit eum Deus de medio
rubi et ait: “ Moyses, Moyses ”. Qui respondit: “ Adsum ”. 5 At ille:
“ Ne appropies, inquit, huc; solve calceamentum de pedibus tuis; locus
enim, in quo stas, terra sancta est ”. 6 Et ait: “ Ego sum Deus patris
tui, Deus Abraham, Deus Isaac et Deus Iacob ”. Abscondit Moyses faciem
suam; non enim audebat aspicere contra Deum. 7 Cui ait Dominus: “ Vidi
afflictionem populi mei in Aegypto et clamorem eius audivi propter
duritiam exactorum eorum. 8 Et sciens dolorem eius descendi, ut
liberem eum de manibus Aegyptiorum et educam de terra illa in terram bonam
et spatiosam, in terram, quae fluit lacte et melle, ad loca Chananaei et
Hetthaei et Amorraei et Pherezaei et Hevaei et Iebusaei. 9 Clamor ergo
filiorum Israel venit ad me, vidique afflictionem eorum, qua ab Aegyptiis
opprimuntur; 10 sed veni, mittam te ad pharaonem, ut educas populum
meum, filios Israel, de Aegypto ”. 11 Dixitque Moyses ad Deum: “ Quis
sum ego, ut vadam ad pharaonem et educam filios Israel de Aegypto? ”.
12 Qui dixit ei: “ Ego ero tecum; et hoc habebis signum quod miserim
te: cum eduxeris populum de Aegypto, servietis Deo super montem istum
”. 13 Ait Moyses ad Deum: “ Ecce, ego vadam ad filios Israel et dicam
eis: Deus patrum vestrorum misit me ad vos. Si dixerint mihi: "Quod est
nomen eius?" quid dicam eis? ”. 14 Dixit Deus ad Moysen: “ Ego sum qui
sum ”. Ait: “ Sic dices filiis Israel: Qui sum misit me ad vos ”. 15
Dixitque iterum Deus ad Moysen: “ Haec dices filiis Israel: Dominus, Deus
patrum vestrorum, Deus Abraham, Deus Isaac et Deus lacob, misit me ad vos;
hoc nomen mihi est in aeternum, et hoc memoriale meum in generationem et
generationem. 16 Vade et congrega seniores Israel et dices ad eos:
Dominus, Deus patrum vestrorum, apparuit mihi, Deus Abraham, Deus Isaac et
Deus Iacob, dicens: Visitans visitavi vos et vidi omnia, quae acciderunt
vobis in Aegypto; 17 et dixi: Educam vos de afflictione Aegypti in
terram Chananaei et Hetthaei et Amorraei et Pherezaei et Hevaei et
Iebusaei, ad terram fluentem lacte et melle. 18 Et audient vocem tuam;
ingredierisque tu et seniores Israel ad regem Aegypti, et dicetis ad eum:
Dominus, Deus Hebraeorum, occurrit nobis; et nunc eamus viam trium dierum
in solitudinem, ut immolemus Domino Deo nostro. 19 Sed ego scio quod
non dimittet vos rex Aegypti, ut eatis, nisi per manum validam. 20
Extendam enim manum meam et percutiam Aegyptum in cunctis mirabilibus
meis, quae facturus sum in medio eius; post haec dimittet vos. 21
Daboque gratiam populo huic coram Aegyptiis, et, cum egrediemini, non
exibitis vacui. 22 Sed postulabit mulier a vicina sua et ab hospita
sua vasa argentea et aurea ac vestes; ponetisque eas super filios et
filias vestras et spoliabitis Aegyptum ”.
4 1 Respondens Moyses ait: “ Quid autem, si non credent mihi ne
que audient vocem meam, sed dicent: "Non apparuit tibi Dominus?" ”. 2
Dixit ergo ad eum: “ Quid est quod tenes in manu tua? ”. Respondit: “
Virga ”. 3 Dixitque Dominus: “ Proice eam in terram! ”. Proiecit, et
versa est in serpentem, ita ut fugeret Moyses. 4 Dixitque Dominus: “
Extende manum tuam et apprehende caudam eius! ”. Extendit et tenuit,
versaque est in virgam. 5 “ Ut credant, inquit, quod apparuerit tibi
Dominus, Deus patrum suorum, Deus Abraham, Deus Isaac et Deus Iacob
”. 6 Dixitque Dominus rursum: “ Mitte manum tuam in sinum tuum! ”. Quam
cum misisset in sinum, protulit leprosam instar nivis. 7 “ Retrahe,
ait, manum tuam in sinum tuum! ”. Retraxit et protulit iterum, et erat
similis carni reliquae. 8 “ Si non crediderint, inquit, tibi, neque
audierint sermonem signi prioris, credent verbo signi sequentis. 9
Quod si nec duobus quidem his signis crediderint neque audierint vocem
tuam, sume aquam fluminis et effunde eam super aridam, et, quidquid
hauseris de fluvio, vertetur in sanguinem ”. 10 Ait Moyses: “ Obsecro,
Domine, non sum eloquens ab heri et nudiustertius et ex quo locutus es ad
servum tuum, nam impeditioris et tardioris linguae sum ”. 11 Dixit
Dominus ad eum: “ Quis fecit os hominis? Aut quis fabricatus est mutum vel
surdum vel videntem vel caecum? Nonne ego? 12 Perge igitur, et ego ero
in ore tuo; doceboque te quid loquaris ”. 13 At ille: “ Obsecro,
inquit, Domine, mitte quem missurus es ”. 14 Iratus Dominus in Moysen
ait: “ Aaron, frater tuus Levites, scio quod eloquens sit; ecce ipse
egreditur in occursum tuum vidensque te laetabitur corde. 15 Loquere
ad eum et pone verba mea in ore eius; et ego ero in ore tuo et in ore
illius et ostendam vobis quid agere debeatis. 16 Ipse loquetur pro te
ad populum et erit os tuum; tu autem eris ei ut Deus. 17 Virgam quoque
hanc sume in manu tua, in qua facturus es signa ”. 18 Abiit Moyses et
reversus est ad Iethro socerum suum dixitque ei: “ Vadam, quaeso, et
revertar ad fratres meos in Aegyptum, ut videam, si adhuc vivant ”. Cui
ait Iethro: “ Vade in pace ”. 19 Dixit ergo Dominus ad Moysen in
Madian: “ Vade, revertere in Aegyptum; mortui sunt enim omnes, qui
quaerebant animam tuam ”. 20 Tulit Moyses uxorem suam et filios suos
et imposuit eos super asinum; reversusque est in Aegyptum portans virgam
Dei in manu sua. 21 Dixitque ei Dominus revertenti in Aegyptum: “
Vide, ut omnia ostenta, quae posui in manu tua, facias coram pharaone; ego
indurabo cor eius, et non dimittet populum. 22 Dicesque ad eum: Haec
dicit Dominus: Filius meus primogenitus Israel. 23 Dico tibi: Dimitte
filium meum, ut serviat mihi; si autem non vis dimittere eum, ecce ego
interficiam filium tuum primogenitum ”. 24 Cumque esset in itinere, in
deversorio, occurrit ei Dominus et volebat occidere eum. 25 Tulit
ilico Sephora acutissimam petram et circumcidit praeputium filii sui;
tetigitque pedes eius et ait: “ Sponsus sanguinum tu mihi es ”. 26 Et
dimisit eum, postquam dixerat: “ Sponsus sanguinum ”, ob
circumcisionem. 27 Dixit autem Dominus ad Aaron: “ Vade in occursum
Moysi in desertum ”. Qui perrexit obviam ei in montem Dei et osculatus est
eum. 28 Narravitque Moyses Aaron omnia verba Domini, quibus miserat
eum, et signa, quae mandaverat. 29 Veneruntque simul et congregaverunt
cunctos seniores filiorum Israel. 30 Locutusque est Aaron omnia verba,
quae dixerat Dominus ad Moysen, et fecit signa coram populo. 31 Et
credidit populus, audieruntque quod visitasset Dominus filios Israel et
quod respexisset afflictionem eorum; et proni adoraverunt.
5 1 Post haec ingressi sunt Moyses et Aaron et dixerunt pharaoni:
“ Haec dicit Dominus, Deus Israel: Dimitte populum meum, ut sacrificet
mihi in deserto ”. 2 At ille responclit: “ Quis est Dominus, ut audiam
vocem eius et dimittam Israel? Nescio Dominum et Israel non dimittam ”.
3 Dixeruntque: “ Deus Hebraeorum occurrit nobis; eamus, quaeso, viam
trium dierum in solitudinem et sacrificemus Domino Deo nostro, ne forte
accidat nobis pestis aut gladius ”. 4 Ait ad eos rex Aegypti: “ Quare,
Moyses et Aaron, sollicitatis populum ab operibus suis? Ite ad onera
vestra ”. 5 Dixitque pharao: “ Multus nimis iam est populus terrae;
videtis quod turba succreverit; quanto magis si dederitis eis requiem ab
operibus? ”. 6 Praecepit ergo in die illo exactoribus populi et
praefectis eius dicens: 7 “ Nequaquam ultra dabitis paleas populo ad
conficiendos lateres sicut prius, sed ipsi vadant et colligant stipulas.
8 Et mensuram laterum, quam prius faciebant, imponetis super eos; nec
minuetis quidquam. Vacant enim et idcirco vociferantur dicentes: "Eamus et
sacrificemus Deo nostro". 9 Opprimantur operibus et expleant ea, ut
non acquiescant verbis mendacibus ”. 10 Igitur egressi exactores populi
et praefecti eius dixerunt ad populum: “ Sic dicit pharao: "Non do vobis
paleas. 11 Ite et colligite, sicubi invenire poteritis, nec minuetur
quid quam de opere vestro" ”. 12 Dispersusque est populus per omnem
terram Aegypti ad colligendas paleas. 13 Exactores quoque instabant
dicentes: “ Complete opus vestrum cotidie, ut prius facere solebatis,
quando dabantur vobis paleae ”. 14 Flagellatique sunt praefecti
filiorum Israel, quos constituerant super eos exactores pharaonis
dicentes: “ Quare non implestis mensuram laterum sicut prius, nec heri nec
hodie? ”. 15 Veneruntque praefecti filiorum Israel et vociferati sunt
ad pharaonem dicentes: “ Cur ita agis contra servos tuos? 16 Paleae
non dantur nobis, et lateres similiter imperantur; en famuli tui flagellis
caedimur, et populus tuus est in culpa ”. 17 Qui ait: “ Vacatis otio
et idcirco dicitis: "Eamus et sacrificemus Domino". 18 Ite ergo et
operamini; paleae non dabuntur vobis, et reddetis consuetum numerum
laterum ”. 19 Videbantque se praefecti filiorum Israel in malo, eo quod
diceretur eis: “ Non minuetur quidquam de lateribus per singulos dies ”;
20 occurreruntque Moysi et Aaron, qui stabant ex adverso egredientibus
a pharaone, 21 et dixerunt ad eos: “ Videat Dominus et iudicet,
quoniam foetere fecistis odorem nostrum coram pharaone et servis eius; et
praebuistis ei gladium, ut occideret nos ”. 22 Reversusque est Moyses
ad Dominum et ait: “ Domine, cur afflixisti populum istum? Quare misisti
me? 23 Ex eo enim quo ingressus sum ad pharaonem, ut loquerer in
nomine tuo, afflixit populum tuum; et non liberasti eos ”.
6 1 Dixitque Dominus ad Moysen: “ Nunc videbis quae facturus sim
pharaoni; per manum enim fortem dimittet eos et in manu robusta eiciet
illos de terra sua ”. 2 Locutusque est Dominus ad Moysen dicens: “ Ego
Dominus, 3 qui apparui Abraham, Isaac et Iacob ut Deus omnipotens; et
nomen meum Dominum non indicavi eis. 4 Pepigique cum eis foedus, ut
darem illis terram Chanaan, terram peregrinationis eorum, in qua fuerunt
advenae. 5 Ego audivi gemitum filiorum Israel, quia Aegyptii
oppresserunt eos, et recordatus sum pacti mei. 6 Ideo dic filiis
Israel: Ego Dominus, qui educam vos de ergastulo Aegyptiorum; et eruam de
servitute ac redimam in brachio excelso et iudiciis magnis. 7 Et
assumam vos mihi in populum et ero vester Deus; et scietis quod ego sum
Dominus Deus vester, qui eduxerim vos de ergastulo Aegyptiorum 8 et
induxerim in terram, super quam levavi manum meam, ut darem eam Abraham,
Isaac et Iacob; daboque illam vobis possidendam, ego Dominus ”. 9
Narravit ergo Moyses omnia filiis Israel; qui non acquieverunt ei propter
angustiam spiritus et opus durissimum. 10 Locutusque est Dominus ad
Moysen dicens: 11 “ Ingredere et loquere ad pharaonem regem Aegypti,
ut dimittat filios Israel de terra sua ”. 12 Respondit Moyses coram
Domino: “ Ecce, filii Israel non audiunt me, et quomodo audiet me pharao,
praesertim cum incircumcisus sim labiis? ”. 13 Locutusque est Dominus
ad Moysen et Aaron et dedit mandatum ad filios Israel et ad pharaonem
regem Aegypti, ut educerent filios Israel de terra Aegypti. 14 Isti
sunt principes domorum per familias suas. Filii Ruben primogeniti
Israelis: Henoch et Phallu, Hesron et Charmi; hae cognationes Ruben. 15
Filii Simeon: Iamuel et Iamin et Ahod et Iachin et Sohar er Saul filius
Chananitidis; hae progenies Simeon. 16 Et haec nomina filiorum Levi per
cognationes suas: Gerson et Caath et Merari; anni autem vitae Levi fuerunt
centum triginta septem. 17 Filii Gerson: Lobni et Semei per cognationes
suas. 18 Filii Caath: Amram et Isaar et Hebron et Oziel; anni quoque
vitae Caath centum triginta tres. 19 Filii Merari: Moholi et Musi; hae
cognationes Levi per familias suas. 20 Accepit autem Amram uxorem
Iochabed amitam suam, quae peperit ei Aaron et Moysen; fueruntque anni
vitae Amram centum triginta septem. 21 Filii quoque Isaar: Core et
Napheg et Zechri. 22 Filii quoque Oziel: Misael et Elisaphan et
Sethri. 23 Accepit autem Aaron uxorem Elisabeth filiam Aminadab sororem
Naasson, quae peperit ei Nadab et Abiu et Eleazar et Ithamar. 24 Filii
quoque Core: Asir et Elcana et Abiasaph; hae sunt cognationes
Coritarum. 25 At vero Eleazar filius Aaron accepit uxorem de filiabus
Phutiel, quae peperit ei Phinees; hi sunt principes familiarum Leviticarum
per cognationes suas. 26 Iste est Aaron et Moyses, quibus praecepit
Dominus, ut educerent filios Israel de terra Aegypti per turmas suas.
27 Hi sunt qui loquuntur ad pharaonem regem Aegypti, ut educant filios
Israel de Aegypto; iste est Moyses et Aaron 28 in die, qua locutus est
Dominus ad Moysen in terra Aegypti. 29 Et locutus est Dominus ad Moysen
dicens: “ Ego Dominus; loquere ad pharaonem regem Aegypti omnia, quae ego
loquor tibi ”. 30 Et ait Moyses coram Domino: “ En incircumcisus
labiis sum. Quomodo audiet me pharao? ”.
7 1 Dixitque Dominus ad Moysen: “ Ecce constitui te deum pha
raonis, et Aaron frater tuus erit propheta tuus. 2 Tu loqueris omnia,
quae mando tibi; et ille loquetur ad pharaonem, ut dimittat filios Israel
de terra sua. 3 Sed ego indurabo cor eius et multiplicabo signa et
ostenta mea in terra Aegypti. 4 Et non audiet vos; immittamque manum
meam super Aegyptum et educam exercitum et populum meum, filios Israel, de
terra Aegypti per iudicia maxima. 5 Et scient Aegyptii quia ego sum
Dominus, qui extenderim manum meam super Aegyptum et eduxerim filios
Israel de medio eorum ”. 6 Fecit itaque Moyses et Aaron, sicut
praeceperat Dominus; ita egerunt. 7 Erat autem Moyses octoginta
annorum, et Aaron octoginta trium, quando locuti sunt ad pharaonem. 8
Dixitque Dominus ad Moysen et Aaron: 9 “ Cum dixerit vobis pharao:
"Ostendite signum", dices ad Aaron: Tolle virgam tuam et proice eam coram
pharaone, ac vertetur in colubrum ”. 10 Ingressi itaque Moyses et
Aaron ad pharaonem fecerunt, sicut praeceperat Dominus; proiecitque Aaron
virgam coram pharaone et servis eius, quae versa est in colubrum. 11
Vocavit autem pharao sapientes et maleficos, et fecerunt etiam ipsi magi
Aegypti per incantationes suas similiter. 12 Proieceruntque singuli
virgas suas, quae versae sunt in colubros; sed devoravit virga Aaron
virgas eorum. 13 Induratumque est cor pharaonis, et non audivit eos,
sicut dixerat Dominus. 14 Dixit autem Dominus ad Moysen: “ Ingravatum
est cor pharaonis: non vult dimittere populum. 15 Vade ad eum mane.
Ecce egredietur ad aquas; et stabis in occursum eius super ripam fluminis.
Et virgam, quae conversa est in serpentem, tolles in manu tua 16
dicesque ad eum: Dominus, Deus Hebraeorum, misit me ad te dicens: Dimitte
populum meum, ut sacrificet mihi in deserto; et usque ad praesens audire
noluisti. 17 Haec igitur dicit Dominus: In hoc scies quod sim Dominus:
ecce percutiam virga, quae in manu mea est, aquam fluminis; et vertetur in
sanguinem. 18 Pisces quoque, qui sunt in fluvio, morientur, et
computrescent aquae, et taedebit Aegyptios bibere aquam fluminis ”. 19
Dixit quoque Dominus ad Moysen: “ Dic ad Aaron: Tolle virgam tuam et
extende manum tuam super aquas Aegypti, super fluvios eorum et rivos ac
paludes et omnes lacus aquarum, ut vertantur in sanguinem; et sit cruor in
omni terra Aegypti, tam in ligneis vasis quam in saxeis ”. 20
Feceruntque ita Moyses et Aaron, sicut praeceperat Dominus. Et elevans
virgam percussit aquam fluminis coram pharaone et servis eius; quae versa
est in sanguinem. 21 Et pisces, qui erant in flumine, mortui sunt,
computruitque fluvius, et non poterant Aegyptii bibere aquam fluminis; et
fuit sanguis in tota terra Aegypti. 22 Feceruntque similiter malefici
Aegyptiorum incantationibus suis; et induratum est cor pharaonis, nec
audivit eos, sicut dixerat Dominus. 23 Avertitque se et ingressus est
domum suam nec ad hoc apposuit cor suum. 24 Foderunt autem omnes
Aegyptii per circuitum fluminis aquam, ut biberent; non enim poterant
bibere de aqua fluminis. 25 Impletique sunt septem dies, postquam
percussit Dominus fluvium. 26 Dixit quoque Dominus ad Moysen: “
Ingredere ad pharaonem et dices ad eum: Haec dicit Dominus: Dimitte
populum meum, ut sacrificet mihi. 27 Sin autem nolueris dimittere,
ecce ego percutiam omnes terminos tuos ranis. 28 Et ebulliet fluvius
ranas, quae ascendent et ingredientur domum tuam et cubiculum lectuli tui
et super stratum tuum et in domos servorum tuorum et in populum tuum et in
furnos tuos et in pistrina tua; 29 et ad te et ad populum tuum et ad
omnes servos tuos intrabunt ranae ”.
8 1 Dixitque Dominus ad Moysen: “ Dic ad Aaron: Extende ma num
tuam cum baculo tuo super fluvios, super rivos ac paludes et educ ranas
super terram Aegypti ”. 2 Et extendit Aaron manum super aquas Aegypti,
et ascenderunt ranae operueruntque terram Aegypti. 3 Fecerunt autem et
malefici per incantationes suas similiter eduxeruntque ranas super terram
Aegypti. 4 Vocavit autem pharao Moysen et Aaron et dixit: “ Orate
Dominum, ut auferat ranas a me et a populo meo, et dimittam populum, ut
sacrificet Domino ”. 5 Dixitque Moyses ad pharaonem: “ Constitue mihi,
quando deprecer pro te et pro servis et pro populo tuo, ut abigantur ranae
a te et a domo tua et tantum in flumine remaneant ”. 6 Qui respondit:
“ Cras ”. At ille: “ Iuxta verbum, inquit, tuum faciam, ut scias quoniam
non est sicut Dominus Deus noster. 7 Et recedent ranae a te et a domo
tua et a servis tuis et a populo tuo; tantum in flumine remanebunt ”.
8 Egressique sunt Moyses et Aaron a pharaone; et clamavit Moyses ad
Dominum pro sponsione ranarum, quam condixerat pharaoni. 9 Fecitque
Dominus iuxta verbum Moysi, et mortuae sunt ranae de domibus et de villis
et de agris; 10 congregaveruntque eas in immensos aggeres, et
computruit terra. 11 Videns autem pharao quod data esset requies,
ingravavit cor suum et non audivit eos, sicut dixerat Dominus. 12
Dixitque Dominus ad Moysen: “ Loquere ad Aaron: Extende virgam tuam et
percute pulverem terrae, et sint scinifes in universa terra Aegypti ”.
13 Feceruntque ita; et extendit Aaron manum virgam tenens percussitque
pulverem terrae. Et facti sunt scinifes in hominibus et in iumentis; omnis
pulvis terrae versus est in scinifes per totam terram Aegypti. 14
Feceruntque similiter malefici incantationibus suis, ut educerent
scinifes; et non potuerunt. Erantque scinifes tam in hominibus quam in
iumentis; 15 et dixerunt malefici ad pharaonem: “ Digitus Dei est hic
”. Induratumque est cor pharaonis et non audivit eos, sicut praeceperat
Dominus. 16 Dixit quoque Dominus ad Moysen: “ Consurge diluculo et sta
coram pharaone. Egredietur enim ad aquas, et dices ad eum: Haec dicit
Dominus: Dimitte populum meum, ut sacrificet mihi. 17 Quod si non
dimiseris eum, ecce ego immittam in te et in servos tuos et in populum
tuum et in domos tuas omne genus muscarum; et implebuntur domus
Aegyptiorum muscis et etiam humus, in qua fuerint. 18 Et segregabo in
die illa terram Gessen, in qua populus meus est, ut non sint ibi muscae,
et scias quoniam ego Dominus in medio terrae; 19 ponamque divi sionem
inter populum meum et populum tuum; cras erit signum istud ”. 20
Fecitque Dominus ita; et venit musca gravissima in domos pharaonis et
servorum eius et in omnem terram Aegypti, corruptaque est terra ab
huiuscemodi muscis. 21 Vocavitque pharao Moysen et Aaron et ait eis: “
Ite, sacrificate Deo vestro in terra ”. 22 Et ait Moyses: “ Non potest
ita fieri: abominationes enim Aegyptiorum immolabimus Domino Deo nostro;
quod si mactaverimus ea, quae colunt Aegyptii, coram eis, lapidibus nos
obruent. 23 Viam trium dierum pergemus in solitudinem et
sacrificabimus Domino Deo nostro, sicut praecepit nobis ”. 24 Dixitque
pharao: “ Ego dimittam vos, ut sacrificetis Domino Deo vestro in deserto,
verumtamen longius ne abeatis; rogate pro me ”. 25 Et ait Moyses: “
Egressus a te, orabo Dominum, et recedet musca a pharaone et a servis suis
et a populo eius cras; verumtamen noli ultra fallere, ut non dimittas
populum sacrificare Domino ”. 26 Egressusque Moyses a pharaone oravit
Dominum; 27 qui fecit iuxta verbum illius et abstulit muscas a
pharaone et a servis suis et a populo eius; non superfuit ne una quidem.
28 Et ingravatum est cor pharaonis, ita ut ne hac quidem vice
dimitteret populum.
9 1 Dixit autem Dominus ad Moysen: “ Ingredere ad pharaonem et
loquere ad eum: Haec dicit Dominus, Deus Hebraeorum: Dimitte populum meum,
ut sacrificet mihi. 2 Quod si adhuc renuis et retines eos, 3 ecce
manus Domini erit super possessionem tuam in agris, super equos et asinos
et camelos et boves et oves, pestis valde gravis; 4 et distinguet
Dominus inter possessiones Israel et possessiones Aegyptiorum, ut nihil
omnino pereat ex his, quae pertinent ad filios Israel. 5 Constituitque
Dominus tempus dicens: Cras faciet Dominus verbum istud in terra ”. 6
Fecit ergo Dominus verbum hoc altera die, mortuaque sunt omnia animantia
Aegyptiorum; de animalibus vero filiorum Israel nihil omnino periit. 7
Et misit pharao ad videndum; nec erat quidquam mortuum de his, quae
possidebat Israel. Ingravatumque est cor pharaonis, et non dimisit
populum. 8 Et dixit Dominus ad Moysen et Aaron: “ Tollite plenas manus
cineris de camino, et spargat illum Moyses in caelum coram pharaone; 9
sitque pulvis super omnem terram Aegypti; erunt enim in hominibus et
iumentis ulcera et vesicae turgentes in universa terra Aegypti ”. 10
Tuleruntque cinerem de camino et steterunt coram pharaone, et sparsit
illum Moyses in caelum; factaque sunt ulcera vesicarum turgentium in
hominibus et iumentis. 11 Nec poterant malefici stare coram Moyse
propter ulcera, quae in illis erant et in omni terra Aegypti. 12
Induravitque Dominus cor pharaonis, et non audivit eos, sicut locutus est
Dominus ad Moysen. 13 Dixitque Dominus ad Moysen: “ Mane consurge et
sta coram pharaone et dices ad eum: Haec dicit Dominus, Deus Hebraeorum:
Dimitte populum meum, ut sacrificet mihi; 14 quia in hac vice mittam
omnes plagas meas super cor tuum et super servos tuos et super populum
tuum, ut scias quod non sit similis mei in omni terra. 15 Nunc enim
extendens manum si percussissem te et populum tuum peste, perisses de
terra. 16 Idcirco autem servavi te, ut ostendam in te fortitudinem
meam, et narretur nomen meum in omni terra. 17 Adhuc retines populum
meum et non vis dimittere eum? 18 En pluam cras, hac ipsa hora,
grandinem multam nimis, qualis non fuit in Aegypto a die, qua fundata est,
usque in praesens tempus. 19 Mitte ergo iam nunc et congrega iumenta
tua et omnia, quae habes in agro; homines enim et iumenta universa, quae
inventa fuerint foris nec congregata de agris, cadet super ea grando, et
morientur ”. 20 Qui timuit verbum Domini de servis pharaonis, fecit
confugere servos suos et iumenta in domos; 21 qui autem neglexit
sermonem Domini, dimisit servos suos et iumenta in agris. 22 Et dixit
Dominus ad Moysen: “ Extende manum tuam in caelum, ut fiat grando in
universa terra Aegypti super homines et super iumenta et super omnem
herbam agri in terra Aegypti ”. 23 Extenditque Moyses virgam in
caelum, et Dominus dedit tonitrua et grandinem ac discurrentia fulgura
super terram; pluitque Dominus grandinem super terram Aegypti. 24 Et
grando et ignis immixta pariter ferebantur; tantaeque fuit magnitudinis,
quanta ante numquam apparuit in universa terra Aegypti, ex quo gens illa
condita est. 25 Et percussit grando in omni terra Aegypti cuncta, quae
fuerunt in agris, ab homine usque ad iumentum; cunctamque herbam agri
percussit grando et omne lignum regionis confregit. 26 Tantum in terra
Gessen, ubi erant filii Israel, grando non cecidit. 27 Misitque pharao
et vocavit Moysen et Aaron dicens ad eos: “ Nunc peccavi; Dominus iustus,
ego et populus meus rei. 28 Orate Dominum, ut desinant tonitrua Dei et
grando, et dimittam vos, et nequaquam hic ultra manebitis ”. 29 Ait
Moyses: “ Cum egressus fuero de urbe, extendam palmas meas ad Dominum; et
cessabunt tonitrua, et grando non erit, ut scias quia Domini est terra. 30
Novi autem quod et tu et servi tui necdum timeatis Dominum Deum ”. 31
Linum ergo et hordeum laesum est, eo quod hordeum iam spicas et linum iam
folliculos germinaret; 32 triticum autem et far non sunt laesa, quia
serotina erant. 33 Egressusque Moyses a pharaone ex urbe tetendit manus
ad Dominum; et cessaverunt tonitrua et grando, nec ultra effundebatur
pluvia super terram. 34 Videns autem pharao quod cessasset pluvia et
grando et tonitrua, auxit peccatum; 35 et ingravatum est cor eius et
servorum illius et induratum nimis; nec dimisit filios Israel, sicut
dixerat Dominus per manum Moysi.
10 1 Et dixit Dominus ad Moy sen: “ Ingredere ad pharao nem:
ego enim induravi cor eius et servorum illius, ut faciam signa mea haec in
medio eorum, 2 et narres in auribus filii tui et nepotum tuorum, quotiens
contriverim Aegyptios et signa mea fecerim in eis; et sciatis quia ego
Dominus ”. 3 Introierunt ergo Moyses et Aaron ad pharaonem et dixerunt
ei: “ Haec dicit Dominus, Deus Hebraeorum: Usquequo non vis subici mihi?
Dimitte populum meum, ut sacrificet mihi. 4 Sin autem resistis et non vis
dimittere eum, ecce ego inducam cras locustam in fines tuos, 5 quae
operiat superficiem terrae, ne quidquam eius appareat, sed comedatur, quod
residuum fuerit grandini; corrodet enim omnia ligna, quae germinant in
agris. 6 Et implebunt domos tuas et servorum tuorum et omnium Aegyptiorum,
quantam non viderunt patres tui et avi, ex quo orti sunt super terram
usque in praesentem diem ”. Avertitque se et egressus est a pharaone. 7
Dixerunt autem servi pharaonis ad eum: “ Usquequo patiemur hoc scandalum?
Dimitte homines, ut sacrificent Domino Deo suo; nonne vides quod perierit
Aegyptus? ”. 8 Revocaveruntque Moysen et Aaron ad pharaonem, qui dixit
eis: “ Ite, sacrificate Domino Deo vestro. Quinam sunt qui ituri sunt? ”.
9 Ait Moyses: “ Cum parvulis nostris et senioribus pergemus, cum filiis et
filiabus, cum ovibus et armentis; est enim sollemnitas Domini nobis ”. 10
Et respondit eis: “ Sic Dominus sit vobiscum, quomodo ego dimittam vos et
parvulos vestros. Cui dubium est quod pessime cogitetis? 11 Non fiet ita,
sed ite tantum viri et sacrificate Domino; hoc enim et ipsi petistis ”.
Statimque eiecti sunt de conspectu pharaonis. 12 Dixit autem Dominus ad
Moysen: “ Extende manum tuam super terram Aegypti, ut veniat locusta et
ascendat super eam et devoret omnem herbam, quidquid residuum fuerit
grandini ”. 13 Et extendit Moyses virgam super terram Aegypti, et
Dominus induxit ventum urentem tota die illa et nocte. Et mane facto,
ventus urens levavit locustas; 14 quae ascenderunt super universam
terram Aegypti et sederunt in cunctis finibus Aegyptiorum innumerabiles,
quales ante illud tempus non fuerant nec postea futurae sunt. 15
Operueruntque universam superficiem terrae, et obscurata est terra.
Devoraverunt igitur omnem herbam terrae et, quidquid pomorum in arboribus
fuit, quae grando dimiserat; nihilque omnino virens relictum est in lignis
et in herbis terrae in cuncta Aegypto. 16 Quam ob rem festinus pharao
vocavit Moysen et Aaron et dixit eis: “ Peccavi in Dominum Deum vestrum et
in vos. 17 Sed nunc dimittite peccatum mihi tantum hac vice et rogate
Dominum Deum vestrum, ut auferat a me saltem mortem istam ”. 18
Egressusque Moyses de conspectu pharaonis oravit Dominum, 19 qui flare
fecit ventum ab occidente vehementissimum et arreptam locustam proiecit in
mare Rubrum; non remansit ne una quidem in cunctis finibus Aegypti. 20
Et induravit Dominus cor pharaonis, nec dimisit filios Israel. 21
Dixit autem Dominus ad Moysen: “ Extende manum tuam in caelum, et sint
tenebrae super terram Aegypti tam densae ut palpari queant ”. 22
Extenditque Moyses manum in caelum, et factae sunt tenebrae horribiles in
universa terra Aegypti tribus diebus. 23 Nemo vidit fratrem suum nec
movit se de loco, in quo erat. Ubicumque autem habitabant filii Israel,
lux erat. 24 Vocavitque pharao Moysen et Aaron et dixit eis: “ Ite,
sacrificate Domino; oves tantum vestrae et armenta remaneant, parvuli
vestri eant vobiscum ”. 25 Ait Moyses: “ Etiamsi tu hostias et
holocausta dares nobis, quae offeramus Domino Deo nostro, 26 tamen et
greges nostri pergent nobiscum; non remanebit ex eis ungula, quoniam ex
ipsis sumemus, quae necessaria sunt in cultum Domini Dei nostri;
praesertim cum ignoremus quid debeat immolari, donec ad ipsum locum
perveniamus ”. 27 Induravit autem Dominus cor pharaonis, et noluit
dimittere eos. 28 Dixitque pharao ad eum: “ Recede a me. Cave, ne
ultra videas faciem meam; quocumque die apparueris mihi, morieris ”.
29 Respondit Moyses: “ Ita fiet, ut locutus es; non videbo ultra
faciem tuam ”.
11 1 Et dixit Dominus ad Moy sen: “ Adhuc una plaga tan gam
pharaonem et Aegyptum, et post haec dimittet vos utique, immo et exire
compellet. 2 Dices ergo omni plebi, ut postulet vir ab amico suo et
mulier a vicina sua vasa argentea et aurea; 3 dabit autem Dominus
gratiam populo coram Aegyptiis ”. Fuitque Moyses vir magnus valde in terra
Aegypti coram servis pharaonis et omni populo. 4 Et ait Moyses: “ Haec
dicit Dominus: Media nocte egrediar in Aegyptum; 5 et morietur omne
primogenitum in terra Aegyptiorum, a primogenito pharaonis, qui sedet in
solio eius, usque ad primogenitum ancillae, quae est ad molam, et omnia
primogenita iumentorum. 6 Eritque clamor magnus in universa terra
Aegypti, qualis nec ante fuit nec postea futurus est. 7 Apud omnes
autem filios Israel non mutiet canis contra hominem et pecus, ut sciatis
quanto miraculo dividat Dominus Aegyptios et Israel. 8 Descendentque
omnes servi tui isti ad me et adorabunt me dicentes: "Egredere tu et omnis
populus, qui sequitur te". Post haec egrediar ”. Et exivit a pharaone
iratus nimis. 9 Dixit autem Dominus ad Moysen: “ Non audiet vos pharao,
ut multa signa fiant in terra Aegypti ”. 10 Moyses autem et Aaron
fecerunt omnia ostenta haec coram pharaone; et induravit Dominus cor
pharaonis, nec dimisit filios Israel de terra sua.
12 1 Dixit Dominus ad Moysen et Aaron in terra Aegypti: 2 “
Mensis iste vobis principium mensium, primus erit in mensibus anni. 3
Loquimini ad universum coetum filiorum Israel et dicite eis: Decima die
mensis huius tollat unusquisque agnum per familias et domos suas. 4
Sin autem minor est numerus, ut sufficere possit ad vescendum agnum,
assumet vicinum suum, qui iunctus est domui suae, iuxta numerum animarum,
quae sufficere possunt ad esum agni. 5 Erit autem vobis agnus absque
macula, masculus, anniculus; quem de agnis vel haedis tolletis 6 et
servabitis eum usque ad quartam decimam diem mensis huius; immolabitque
eum universa congregatio filiorum Israel ad vesperam. 7 Et sument de
sanguine eius ac ponent super utrumque postem et in superliminaribus
domorum, in quibus comedent illum; 8 et edent carnes nocte illa assas
igni et azymos panes cum lactucis amaris. 9 Non comedetis ex eo crudum
quid nec coctum aqua, sed tantum assum igni; caput cum pedibus eius et
intestinis vorabitis. 10 Nec remanebit quidquam ex eo usque mane; si
quid residuum fuerit, igne comburetis. 11 Sic autem comedetis illum:
renes vestros accingetis, calceamenta habebitis in pedibus, tenentes
baculos in manibus, et comedetis festinanter; est enim Pascha (id est
Transitus) Domini! 12 Et transibo per terram Aegypti nocte illa
percutiamque omne primogenitum in terra Aegypti ab homine usque ad pecus;
et in cunctis diis Aegypti faciam iudicia, ego Dominus. 13 Erit autem
sanguis vobis in signum in aedibus, in quibus eritis; et videbo sanguinem
et transibo vos, nec erit in vobis plaga disperdens, quando percussero
terram Aegypti. 14 Habebitis autem hanc diem in monumentum et
celebrabitis eam sollemnem Domino in generationibus vestris cultu
sempiterno. 15 Septem diebus azyma comedetis. Iam in die primo non erit
fermentum in domibus vestris; quicumque comederit fermentatum, a primo die
usque ad diem septimum, peribit anima illa de Israel. 16 Dies prima
erit sancta atque sollemnis, et dies septima eadem festivitate
venerabilis. Nihil operis facietis in eis, exceptis his, quae ad vescendum
pertinent. 17 Et observabitis azyma, in eadem enim ipsa die eduxi
exercitum vestrum de terra Aegypti; et custodietis diem istum in
generationes vestras ritu perpetuo. 18 Primo mense, quarta decima die
mensis ad vesperam comedetis azyma; usque ad diem vicesimam primam eiusdem
mensis ad vesperam. 19 Septem diebus fermentum non invenietur in
domibus vestris. Qui comederit fermentatum, peribit anima eius de coetu
Israel, tam de advenis quam de indigenis terrae. 20 Omne fermentatum
non comedetis; in cunctis habitaculis vestris edetis azyma ”. 21
Vocavit autem Moyses omnes seniores filiorum Israel et dixit ad eos: “ Ite
tollentes animal per familias vestras et immolate Pascha. 22
Fasciculumque hyssopi tingite in sanguine, qui est in pelvi, et aspergite
ex eo superliminare et utrumque postem. Nullus vestrum egrediatur ostium
domus suae usque mane. 23 Transibit enim Dominus percutiens Aegyptios;
cumque viderit sanguinem in superliminari et in utroque poste, transcendet
ostium et non sinet percussorem ingredi domos vestras et laedere. 24
Custodite verbum istud legitimum tibi et filiis tuis usque in aeternum.
25 Cumque introieritis terram, quam Dominus daturus est vobis, ut
pollicitus est, observabitis caeremonias istas; 26 et, cum dixerint
vobis filii vestri: "Quae est ista religio?", 27 dicetis eis: "Victima
Paschae Domino est, quando transivit super domos filiorum Israel in
Aegypto percutiens Aegyptios et domos nostras liberans" ”. Incurvatusque
populus adoravit; 28 et egressi filii Israel fecerunt, sicut
praeceperat Dominus Moysi et Aaron. 29 Factum est autem in noctis
medio, percussit Dominus omne primogenitum in terra Aegypti, a primogenito
pharaonis, qui in solio eius sedebat, usque ad primogenitum captivi, qui
erat in carcere, et omne primogenitum iumentorum. 30 Surrexitque
pharao nocte et omnes servi eius cunctaque Aegyptus, et ortus est clamor
magnus in Aegypto, neque enim erat domus, in qua non iaceret mortuus.
31 Vocatisque pharao Moyse et Aaron nocte, ait: “ Surgite, egredimini
a populo meo, vos et filii Israel; ite, immolate Domino, sicut dicitis.
32 Oves vestras et armenta assumite, ut petieratis, et abeuntes
benedicite mihi ”. 33 Urgebantque Aegyptii populum de terra exire
velociter dicentes: “ Omnes moriemur ”. 34 Tulit igitur populus
conspersam farinam, antequam fermentaretur; et ligans pistrina in palliis
suis posuit super umeros suos. 35 Feceruntque filii Israel, sicut
praeceperat Moyses, et petierunt ab Aegyptiis vasa argentea et aurea
vestemque plurimam. 36 Dominus autem dedit gratiam populo coram
Aegyptiis, ut commodarent eis; et spoliaverunt Aegyptios. 37
Profectique sunt filii Israel de Ramesse in Succoth, sescenta fere milia
peditum virorum absque parvulis. 38 Sed et vulgus promiscuum
innumerabile ascendit cum eis, oves et armenta, animantia multa nimis.
39 Coxeruntque farinam, quam dudum de Aegypto conspersam tulerant, et
fecerunt subcinericios panes azymos; neque enim poterant fermentari,
cogentibus exire Aegyptiis et nullam facere sinentibus moram; nec pulmenti
quidquam occurrerant praeparare. 40 Habitatio autem filiorum Israel,
qua manserant in Aegypto, fuit quadringentorum triginta annorum. 41
Quibus expletis, eadem die egressus est omnis exercitus Domini de terra
Aegypti. 42 Nox ista vigiliarum Domino, quando eduxit eos de terra
Aegypti: hanc observare debent Domino omnes filii Israel in generationibus
suis. 43 Dixitque Dominus ad Moysen et Aaron: “ Haec est religio
Paschae: Omnis alienigena non comedet ex eo; 44 omnis autem servus
empticius circumcidetur et sic comedet; 45 advena et mercennarius non
edent ex eo. 46 In una domo comedetur, nec efferetis de carnibus eius
foras nec os illius confringetis. 47 Omnis coetus filiorum Israel
faciet illud. 48 Quod si quis peregrinorum in vestram voluerit
transire coloniam et facere Pascha Domini, circumcidetur prius omne
masculinum eius, et tunc rite celebrabit eritque sicut indigena terrae; si
quis autem circumcisus non fuerit, non vescetur ex eo. 49 Eadem lex
erit indigenae et colono, qui peregrinatur apud vos ”. 50 Feceruntque
omnes filii Israel, sicut praeceperat Dominus Moysi et Aaron; 51 et in
eadem die eduxit Dominus filios Israel de terra Aegypti per turmas
suas.
13 1 Locutusque est Dominus ad Moysen dicens: 2 “ Sanctifica
mihi omne primogenitum, quod aperit vulvam in filiis Israel, tam de
hominibus quam de iumentis: mea sunt enim omnia ”. 3 Et ait Moyses ad
populum: “ Mementote diei huius, in qua egressi estis de Aegypto et de
domo servitutis, quoniam in manu forti eduxit vos Dominus de loco isto, ut
non comedatis fermentatum panem. 4 Hodie egredimini, mense Abib (id
est novarum Frugum). 5 Cumque introduxerit te Dominus in terram
Chananaei et Hetthaei et Amorraei et Hevaei et Iebusaei, quam iuravit
patribus tuis, ut daret tibi, terram fluentem lacte et melle; celebrabis
hunc morem sacrorum mense isto. 6 Septem diebus vesceris azymis, et in
die septimo erit sollemnitas Domini. 7 Azyma comedetis septem diebus:
non apparebit apud te aliquid fermentatum nec in cunctis finibus tuis.
8 Narrabisque filio tuo in die illo dicens: "Propter hoc, quod fecit
mihi Dominus, quando egressus sum de Aegypto". 9 Et erit quasi signum
in manu tua et quasi monumentum inter oculos tuos, ut lex Domini semper
sit in ore tuo; in manu enim forti eduxit te Dominus de Aegypto. 10
Custodies huiuscemodi cultum statuto tempore a diebus in dies. 11
Cumque introduxerit te Dominus in terram Chananaei, sicut iuravit tibi et
patribus tuis, et dederit tibi eam, 12 separabis omne, quod aperit
vulvam, Domino et quod primitivum est in pecoribus tuis; quidquid habueris
masculini sexus, consecrabis Domino. 13 Primogenitum asini mutabis
ove; quod, si non redemeris, interficies. Omne autem primogenitum hominis
de filiis tuis pretio redimes. 14 Cumque interrogaverit te filius tuus
cras dicens: "Quid est hoc?", respondebis ei: "In manu forti eduxit nos
Dominus de Aegypto, de domo servitutis. 15 Nam, cum induratus esset
pharao et nollet nos dimittere, occidit Dominus omne primogenitum in terra
Aegypti, a primogenito hominis usque ad primogenitum iumentorum; idcirco
immolo Domino omne, quod aperit vulvam, masculini sexus, et omnia
primogenita filiorum meorum redimo". 16 Erit igitur quasi signum in
manu tua et quasi appensum quid ob recordationem inter oculos tuos, eo
quod in manu forti eduxit nos Dominus de Aegypto ”. 17 Igitur cum
emisisset pharao populum, non eos duxit Deus per viam terrae Philisthim,
quae vicina est, reputans ne forte paeniteret populum, si vidisset
adversum se bella consurgere, et reverteretur in Aegyptum, 18 sed
circumduxit per viam deserti, quae est iuxta mare Rubrum. Et armati
ascenderunt filii Israel de terra Aegypti. 19 Tulit quoque Moyses ossa
Ioseph secum, eo quod adiurasset filios Israel dicens: “ Visitabit vos
Deus; efferte ossa mea hinc vobiscum ”. 20 Profectique de Succoth
castrametati sunt in Etham, in extremis finibus solitudinis. 21
Dominus autem praecedebat eos ad ostendendam viam per diem in columna
nubis et per noctem in columna ignis, ut dux esset itineris utroque
tempore. 22 Nunquam defuit columna nubis per diem, nec columna ignis
per noctem, coram populo.
14 1 Locutus est autem Dominus ad Moysen dicens: 2 “ Lo quere
filiis Israel: Reversi castrametentur e regione Phihahiroth, quae est
inter Magdolum et mare contra Beelsephon; in conspectu eius castra ponetis
super mare. 3 Dicturusque est pharao super filiis Israel: "Errant in
terra, conclusit eos desertum". 4 Et indurabo cor eius, ac persequetur
eos, et glorificabor in pharaone et in omni exercitu eius; scientque
Aegyptii quia ego sum Dominus ”. Feceruntque ita. 5 Et nuntiatum est
regi Aegyptiorum quod fugisset populus; immutatumque est cor pharaonis et
servorum eius super populo, et dixerunt: “ Quid hoc fecimus, ut
dimitteremus Israel, ne servirent nobis? ”. 6 Iunxit ergo currum et
omnem populum suum assumpsit secum; 7 tulitque sescentos currus
electos et quidquid in Aegypto curruum fuit et bellatores in singulis
curribus. 8 Induravitque Dominus cor pharaonis regis Aegypti, et
persecutus est filios Israel; at illi egressi erant in manu excelsa. 9
Cumque persequerentur Aegyptii vestigia praecedentium, reppererunt eos in
castris super mare; omnes equi et currus pharaonis, equites et exercitus
eius erant in Phihahiroth contra Beelsephon. 10 Cumque appropinquasset
pharao, levantes filii Israel oculos viderunt Aegyptios post se et
timuerunt valde clamaveruntque ad Dominum 11 et dixerunt ad Moysen: “
Forsitan non erant sepulcra in Aegypto? Ideo tulisti nos, ut moreremur in
solitudine. Quid hoc fecisti, ut educeres nos ex Aegypto? 12 Nonne
iste est sermo, quem loquebamur ad te in Aegypto dicentes: Recede a nobis,
ut serviamus Aegyptiis? Multo enim melius erat servire eis quam mori in
solitudine ”. 13 Et ait Moyses ad populum: “ Nolite timere; state et
videte salutem Domini, quam facturus est vobis hodie; Aegyptios enim, quos
nunc videtis, nequaquam ultra videbitis usque in sempiternum. 14
Dominus pugnabit pro vobis, et vos silebitis ”. 15 Dixitque Dominus ad
Moysen: “ Quid clamas ad me? Loquere filiis Israel, ut proficiscantur.
16 Tu autem eleva virgam tuam et extende manum tuam super mare et
divide illud, ut gradiantur filii Israel in medio mari per siccum. 17
Ego autem indurabo cor Aegyptiorum, ut persequantur eos; et glorificabor
in pharaone et in omni exercitu eius, in curribus et in equitibus illius.
18 Et scient Aegyptii quia ego sum Dominus, cum glorificatus fuero in
pharaone, in curribus atque in equitibus eius ”. 19 Tollensque se
angelus Dei, qui praecedebat castra Israel, abiit post eos; et cum eo
pariter columna nubis, priora dimittens, post tergum. 20 Stetit inter
castra Aegyptiorum et castra Israel; et erat nubes tenebrosa et illuminans
noctem, ita ut ad se invicem toto noctis tempore accedere non
valerent. 21 Cumque extendisset Moyses manum super mare, reppulit illud
Dominus, flante vento vehementi et urente tota nocte, et vertit in siccum;
divisaque est aqua. 22 Et ingressi sunt filii Israel per medium maris
sicci; erat enim aqua quasi murus a dextra eorum et laeva. 23
Persequentesque Aegyptii ingressi sunt post eos, omnis equitatus
pharaonis, currus eius et equites per medium maris. 24 Iamque
advenerat vigilia matutina, et ecce respiciens Dominus super castra
Aegyptiorum per columnam ignis et nubis perturbavit exercitum eorum;
25 et impedivit rotas curruum, ita ut difficile moverentur. Dixerunt
ergo Aegyptii: “ Fugiamus Israelem! Dominus enim pugnat pro eis contra nos
”. 26 Et ait Dominus ad Moysen: “ Extende manum tuam super mare, ut
revertantur aquae ad Aegyptios super currus et equites eorum ”. 27
Cumque extendisset Moyses manum contra mare, reversum est primo diluculo
ad priorem locum; fugientibusque Aegyptiis occurrerunt aquae, et involvit
eos Dominus in mediis fluctibus. 28 Reversaeque sunt aquae et
operuerunt currus et equites cuncti exercitus pharaonis, qui sequentes
ingressi fuerant mare; ne unus quidem superfuit ex eis. 29 Filii autem
Israel perrexerunt per medium sicci maris, et aquae eis erant quasi pro
muro a dextris et a sinistris. 30 Liberavitque Dominus in die illo
Israel de manu Aegyptiorum. Et viderunt Aegyptios mortuos super litus
maris 31 et manum magnam, quam exercuerat Dominus contra eos;
timuitque populus Dominum et crediderunt Domino et Moysi servo
eius.
15 1 Tunc cecinit Moyses et filii Israel carmen hoc Domino, et
dixerunt: “ Cantemus Domino, gloriose enim magnificatus
est: equum et ascensorem eius deiecit in mare! 2 Fortitudo mea et
robur meum Dominus, et factus est mihi in salutem. Iste Deus
meus, et glorificabo eum; Deus patris mei, et exaltabo eum! 3
Dominus quasi vir pugnator; Dominus nomen eius! 4 Currus pharaonis
et exercitum eius proiecit in mare; electi bellatores
eius submersi sunt in mari Rubro. 5 Abyssi operuerunt
eos, descenderunt in profundum quasi lapis. 6 Dextera tua,
Domine, magnifice in fortitudine, dextera tua, Domine, percussit
inimicum. 7 Et in multitudine gloriae tuae deposuisti adversarios
tuos; misisti iram tuam, quae devoravit eos sicut stipulam. 8 Et
in spiritu furoris tui congregatae sunt aquae; stetit ut
agger unda fluens, coagulatae sunt abyssi in medio mari. 9
Dixit inimicus: "Persequar, comprehendam, dividam
spolia, implebitur anima mea; evaginabo gladium meum, interficiet
eos manus mea!". 10 Flavit spiritus tuus, et operuit eos
mare; submersi sunt quasi plumbum in aquis vehementibus. 11 Quis
similis tui in diis, Domine? Quis similis tui, magnificus in
sanctitate, terribilis atque laudabilis, faciens mirabilia? 12
Extendisti manum tuam, devoravit eos terra. 13 Dux fuisti in
misericordia tua populo, quem redemisti, et portasti eum in
fortitudine tua ad habitaculum sanctum tuum. 14 Attenderunt populi
et commoti sunt, dolores obtinuerunt habitatores Philisthaeae. 15
Tunc conturbati sunt principes Edom, potentes Moab obtinuit
tremor, obriguerunt omnes habitatores Chanaan. 16 Irruit super
eos formido et pavor; in magnitudine brachii tui fiunt immobiles
quasi lapis, donec pertranseat populus tuus, Domine, donec
pertranseat populus tuus iste, quem possedisti. 17 Introduces eos et
plantabis in monte hereditatis tuae, firmissimo habitaculo
tuo, quod operatus es, Domine, sanctuario, Domine, quod
firmaverunt manus tuae. 18 Dominus regnabit in aeternum et ultra!
”. 19 Ingressi sunt enim equi pharaonis cum curribus et equitibus eius
in mare, et reduxit super eos Dominus aquas maris; filii autem Israel ambu
laverunt per siccum in medio eius. 20 Sumpsit ergo Maria prophetissa
soror Aaron tympanum in manu sua; egressaeque sunt omnes mulieres post eam
cum tympanis et choris, 21 quibus praecinebat dicens: “ Cantemus
Domino, gloriose enim magnificatus est: equum et ascensorem
eius deiecit in mare! ”. 22 Tulit autem Moyses Israel de mari Rubro,
et egressi sunt in desertum Sur; ambulaveruntque tribus diebus per
solitudinem et non inveniebant aquam. 23 Et venerunt in Mara nec
poterant bibere aquas de Mara, eo quod essent amarae; unde vocatum est
nomen eius Mara (id est Amaritudo). 24 Et murmuravit populus contra
Moysen dicens: “ Quid bibemus? ”. 25 At ille clamavit ad Dominum, qui
ostendit ei lignum; quod cum misisset in aquas, in dulcedinem versae sunt.
Ibi constituit ei praecepta atque iudicia et ibi tentavit eum 26
dicens: “ Si audieris vocem Domini Dei tui et, quod rectum est coram eo,
feceris et oboedieris mandatis eius custodierisque omnia praecepta illius,
cunctum languorem, quem posui in Aegypto, non inducam super te: Ego enim
Dominus sanator tuus ”. 27 Venerunt autem in Elim, ubi erant duodecim
fontes aquarum et septuaginta palmae; et castrametati sunt iuxta
aquas.
16 1 Profectique sunt de Elim, et venit omnis congregatio filio
rum Israel in desertum Sin, quod est inter Elim et Sinai, quinto decimo
die mensis secundi postquam egressi sunt de terra Aegypti. 2 Et
murmuravit omnis congregatio filiorum Israel contra Moysen et Aaron in
solitudine, 3 dixeruntque filii Israel ad eos: “ Utinam mortui essemus
per manum Domini in terra Aegypti, quando sedebamus super ollas carnium et
comedebamus panem in saturitate. Cur eduxistis nos in desertum istud, ut
occideretis omnem coetum fame? ”. 4 Dixit autem Dominus ad Moysen: “
Ecce ego pluam vobis panes de caelo; egrediatur populus et colligat, quae
sufficiunt per singulos dies, ut tentem eum, utrum ambulet in lege mea an
non. 5 Die autem sexta parabunt quod intulerint, et duplum erit quam
colligere solebant per singulos dies ”. 6 Dixeruntque Moyses et Aaron
ad omnes filios Israel: “ Vespere scietis quod Dominus eduxerit
vos de terra Aegypti; 7 et mane videbitis gloriam
Domini. Audivit enim murmur vestrum contra Dominum. Nos vero quid
sumus, quia mussitatis contra nos? ”. 8 Et ait Moyses: “ Dabit
Dominus vobis vespere carnes edere et mane panes in
saturitate, eo quod audierit murmurationes vestras, quibus murmurati
estis contra eum. Nos enim quid sumus? Nec contra nos est murmur vestrum,
sed contra Dominum ”. 9 Dixitque Moyses ad Aaron: “ Dic universae
congregationi filiorum Israel: Accedite coram Domino; audivit enim murmur
ve strum ”. 10 Cumque loqueretur Aaron ad omnem coetum filiorum
Israel, respexerunt ad solitudinem, et ecce gloria Domini apparuit in
nube. 11 Locutus est autem Dominus ad Moysen dicens: 12 “ Audivi
murmurationes filiorum Israel. Loquere ad eos: Vespere comedetis carnes et
mane saturabimini panibus scietisque quod ego sum Dominus Deus vester
”. 13 Factum est ergo vespere, et ascendens coturnix operuit castra;
mane quoque ros iacuit per circuitum castrorum. 14 Cumque operuisset
superficiem deserti, apparuit minutum et squamatum in similitudinem
pruinae super terram. 15 Quod cum vidissent filii Israel, dixerunt ad
invicem: “ Manhu? ” (quod significat: “ Quid est hoc? ”). Ignorabant enim
quid esset. Quibus ait Moyses: “ Iste est panis, quem dedit Dominus vobis
ad vescendum. 16 Hic est sermo, quem praecepit Dominus: "Colligat ex
eo unusquisque quantum sufficiat ad vescendum; gomor per singula capita
iuxta numerum animarum vestrarum, quae habitant in tabernaculo, sic
tolletis" ”. 17 Feceruntque ita filii Israel; et collegerunt alius
plus, alius minus. 18 Et mensi sunt ad mensuram gomor; nec qui plus
collegerat, habuit amplius, nec qui minus paraverat, repperit minus, sed
singuli, iuxta id quod edere poterant, congregaverunt. 19 Dixitque
Moyses ad eos: “ Nullus relinquat ex eo in mane ”. 20 Qui non
audierunt eum, sed dimiserunt quidam ex eis usque mane, et scatere coepit
vermibus atque computruit; et iratus est contra eos Moyses. 21
Colligebant autem mane singuli, quantum sufficere poterat ad vescendum;
cumque incaluisset sol, liquefiebat. 22 In die autem sexta collegerunt
cibos duplices, id est duo gomor per singulos homines. Venerunt autem
omnes principes congregationis et narraverunt Moysi. 23 Qui ait eis: “
Hoc est quod locutus est Dominus: Requies, sabbatum sanctum Domino cras;
quodcumque torrendum est, torrete et, quae coquenda sunt, coquite;
quidquid autem reliquum fuerit, reponite usque in mane ”. 24
Feceruntque ita, ut praeceperat Moyses, et non computruit, neque vermis
inventus est in eo. 25 Dixitque Moyses: “ Comedite illud hodie, quia
sabbatum est Domino; non invenietur hodie in agro. 26 Sex diebus
colligite; in die autem septimo sabbatum est Domino, idcirco non
invenietur in eo ”. 27 Venitque septima dies; et egressi de populo, ut
colligerent, non invenerunt. 28 Dixit autem Dominus ad Moysen: “
Usquequo non vultis custodire mandata mea et legem meam? 29 Videte
quod Dominus dederit vobis sabbatum et propter hoc die sexta tribuit vobis
cibos duplices; maneat unusquisque apud semetipsum, nullus egrediatur de
loco suo die septimo ”. 30 Et sabbatizavit populus die septimo. 31
Appellavitque domus Israel nomen eius Man: quod erat quasi semen coriandri
album, gustusque eius quasi similae cum melle. 32 Dixit autem Moyses: “
Iste est sermo, quem praecepit Dominus: "Imple gomor ex eo, et custodiatur
in generationes vestras, ut noverint panem, quo alui vos in solitudine,
quando educti estis de terra Aegypti" ”. 33 Dixitque Moyses ad Aaron:
“ Sume vas unum et mitte ibi man, quantum potest capere gomor; et repone
coram Domino ad servandum in generationes vestras ”. 34 Sicut
praecepit Dominus Moysi, posuit illud Aaron coram testimonio
reservandum. 35 Filii autem Israel comederunt man quadraginta annis,
donec venirent in terram habitabilem; hoc cibo aliti sunt, usquequo
tangerent fines terrae Chanaan. 36 Gomor autem decima pars est
ephi.
17 1 Igitur profecta omnis congregatio filiorum Israel de deserto
Sin per mansiones suas iuxta sermonem Domini, castrametati sunt in
Raphidim, ubi non erat aqua ad bibendum populo. 2 Qui iurgatus contra
Moysen ait: “ Da nobis aquam, ut bibamus ”. Quibus respondit Moyses: “
Quid iurgamini contra me? Cur tentatis Dominum? ”. 3 Sitivit ergo ibi
populus prae aquae penuria et murmuravit contra Moysen dicens: “ Cur
fecisti nos exire de Aegypto, ut occideres nos et liberos nostros ac
iumenta siti? ”. 4 Clamavit autem Moyses ad Dominum dicens: “ Quid
faciam populo huic? Adhuc paululum et lapidabunt me ”. 5 Et ait
Dominus ad Moysen: “ Antecede populum et sume tecum de senioribus Israel,
et virgam, qua percussisti fluvium, tolle in manu tua et vade. 6 En
ego stabo coram te ibi super petram Horeb; percutiesque petram, et exibit
ex ea aqua, ut bibat populus ”. Fecit Moyses ita coram senioribus Israel.
7 Et vocavit nomen loci illius Massa et Meriba, propter iurgium
filiorum Israel et quia tentaverunt Dominum dicentes: “ Estne Dominus in
nobis an non? ”. 8 Venit autem Amalec et pugnabat contra Israel in
Raphidim. 9 Dixitque Moyses ad Iosue: “ Elige nobis viros et egressus
pugna contra Amalec; cras ego stabo in vertice collis habens virgam Dei in
manu mea ”. 10 Fecit Iosue, ut locutus erat ei Moyses, et pugnavit
contra Amalec; Moyses autem et Aaron et Hur ascenderunt super verticem
collis. 11 Cumque levaret Moyses manus, vincebat Israel; sin autem
remisisset, superabat Amalec. 12 Manus autem Moysi erant graves;
sumentes igitur lapidem posuerunt subter eum, in quo sedit; Aaron autem et
Hur sustentabant manus eius ex utraque parte. Et factum est ut manus eius
non lassarentur usque ad occasum solis. 13 Vicitque Iosue Amalec et
populum eius in ore gladii. 14 Dixit autem Dominus ad Moysen: “ Scribe
hoc ob monumentum in libro et trade auribus Iosue; delebo enim memoriam
Amalec sub caelo ”. 15 Aedificavitque Moyses altare et vocavit nomen
eius Dominus Nissi (Dominus vexillum meum) 16 dicens: “ Quia manus
contra solium Domini: bellum Domino erit contra Amalec a generatione in
generationem ”.
18 1 Cumque audisset Iethro sacerdos Madian socer Moysi omnia,
quae fecerat Deus Moysi et Israel populo suo, eo quod eduxisset Dominus
Israel de Aegypto, 2 tulit Sephoram uxorem Moysi, quam remiserat,
3 et duos filios eius, quorum unus vocabatur Gersam, dicente patre: “
Advena fui in terra aliena ”, 4 alter vero Eliezer: “ Deus enim, ait,
patris mei adiutor meus, et eruit me de gladio pharaonis ”. 5 Venit
ergo Iethro socer Moysi et filii eius et uxor eius ad Moysen in desertum,
ubi erat castrametatus iuxta montem Dei; 6 et mandavit Moysi dicens: “
Ego socer tuus Iethro venio ad te et uxor tua et duo filii tui cum ea
”. 7 Qui egressus in occursum soceri sui adoravit et osculatus est eum,
salutaveruntque se mutuo verbis pacificis. Cumque intrasset tabernaculum,
8 narravit Moyses socero suo cuncta, quae fecerat Dominus pharaoni et
Aegyptiis propter Israel, universumque laborem, qui accidisset eis in
itinere, et quod liberaverat eos Dominus. 9 Laetatusque est Iethro
super omnibus bonis, quae fecerat Dominus Israel, eo quod eruisset eum de
manu Aegyptiorum, 10 et ait: “ Benedictus Dominus, qui liberavit vos
de manu Aegyptiorum et de manu pharaonis. 11 Nunc cognovi quia magnus
Dominus super omnes deos, eo quod eruerit populum de manu Aegyptiorum, qui
superbe egerunt contra illos ”. 12 Obtulit ergo Iethro socer Moysi
holocausta et hostias Deo; veneruntque Aaron et omnes seniores Israel, ut
comederent panem cum eo coram Deo. 13 Altero autem die sedit Moyses, ut
iudicaret populum, qui assistebat Moysi de mane usque ad vesperam. 14
Quod cum vidisset socer eius, omnia scilicet, quae agebat in populo, ait:
“ Quid est hoc, quod facis in plebe? Cur solus sedes, et omnis populus
praestolatur de mane usque ad vesperam? ”. 15 Cui respondit Moyses: “
Venit ad me populus quaerens sententiam Dei. 16 Cumque acciderit eis
aliqua disceptatio, veniunt ad me, ut iudicem inter eos et ostendam
praecepta Dei et leges eius ”. 17 At ille: “ Non bonam, inquit, rem
facis. 18 Consumeris et tu et populus iste, qui tecum est. Ultra vires
tuas est negotium; solus illud non poteris sustinere. 19 Sed audi
verba mea atque consilia, et erit Deus tecum: Esto tu populo in his, quae
ad Deum pertinent, ut referas causas ad Deum 20 ostendasque populo
praecepta et leges viamque, per quam ingredi debeant, et opus, quod facere
debeant. 21 Provide autem de omni plebe viros strenuos et timentes
Deum, in quibus sit veritas, et qui oderint avaritiam, et constitue ex eis
tribunos et centuriones et quinquagenarios et decanos, 22 qui iudicent
populum omni tempore. Quidquid autem maius fuerit, referant ad te, et ipsi
minora tantummodo iudicent; leviusque sit tibi, partito cum aliis onere.
23 Si hoc feceris, implebis imperium Dei et praecepta eius poteris
sustentare, et omnis hic populus revertetur ad loca sua cum pace ”. 24
Quibus auditis, Moyses fecit omnia, quae ille suggesserat; 25 et,
electis viris strenuis de cuncto Israel, constituit eos principes populi,
tribunos et centuriones et quinquagenarios et decanos, 26 qui
iudicabant plebem omni tempore. Quidquid autem gravius erat, referebant ad
eum, faciliora tantummodo iudicantes. 27 Dimisitque socerum suum, qui
reversus abiit in terram suam.
19 1 Mense tertio egressionis Israel de terra Aegypti, in die hac
venerunt in solitudinem Sinai. 2 Nam profecti de Raphidim et
pervenientes usque in desertum Sinai, castrametati sunt in eodem
loco,ibique Israel fixit tentoria e regione montis. 3 Moyses autem
ascendit ad Deum, vocavitque eum Dominus de monte et ait: “ Haec dices
domui Iacob et annuntiabis filiis Israel: 4 Vos ipsi vidistis, quae
fecerim Aegyptiis, quomodo portaverim vos super alas aquilarum et
adduxerim ad me. 5 Si ergo audieritis vocem meam et custodieritis
pactum meum, eritis mihi in peculium de cunctis populis; mea est
enim omnis terra. 6 Et vos eritis mihi regnum sacerdotum et gens
sancta. Haec sunt verba, quae loqueris ad filios Israel ”. 7 Venit
Moyses et, convocatis maioribus natu populi, exposuit omnes sermones, quos
mandaverat Dominus. 8 Responditque universus populus simul: “ Cuncta,
quae locutus est Dominus, faciemus ”. Cumque rettulisset Moyses verba
populi ad Dominum, 9 ait ei Dominus: “ Ecce ego veniam ad te in
caligine nubis, ut audiat me populus loquentem ad te et tibi quoque credat
in perpetuum ”. Nuntiavit ergo Moyses verba populi ad Dominum, 10
qui dixit ei: “ Vade ad populum et sanctifica illos hodie et cras;
laventque vestimenta sua 11 et sint parati in diem tertium. In die
enim tertio descendet Dominus coram omni plebe super montem Sinai. 12
Constituesque terminos populo per circuitum et dices: Cavete, ne
ascendatis in montem nec tangatis fines illius; omnis, qui tetigerit
montem, morte morietur. 13 Manus non tanget eum, sed lapidibus
opprimetur aut confodietur iaculis; sive iumentum fuerit, sive homo, non
vivet. Cum coeperit clangere bucina, tunc ascendant in montem ”. 14
Descenditque Moyses de monte ad populum et sanctificavit eum; cumque
lavissent vestimenta sua, 15 ait ad eos: “ Estote parati in diem
tertium; ne appropinquetis uxoribus vestris ”. 16 Iamque advenerat
tertius dies, et mane inclaruerat; et ecce coeperunt audiri tonitrua ac
micare fulgura et nubes densissima operire montem, clangorque bucinae
vehementius perstrepebat; et timuit populus, qui erat in castris. 17
Cumque eduxisset eos Moyses in occursum Dei de loco castrorum, steterunt
ad radices montis. 18 Totus autem mons Sinai fumabat, eo quod
descendisset Dominus super eum in igne, et ascenderet fumus ex eo quasi de
fornace. Et tremuit omnis mons vehementer. 19 Et sonitus bucinae
paulatim crescebat in maius; Moyses loquebatur, et Deus respondebat ei cum
voce. 20 Descenditque Dominus super montem Sinai in ipso montis vertice
et vocavit Moysen in cacumen eius. Quo cum ascendisset, 21 dixit ad
eum: “ Descende et contestare populum, ne velit transcendere terminos ad
videndum Dominum, et pereat ex eis plurima multitudo. 22 Sacerdotes
quoque, qui accedunt ad Dominum, sanctificentur, ne percutiat eos ”.
23 Dixitque Moyses ad Dominum: “ Non poterit vulgus ascendere in
montem Sinai, tu enim testificatus es et iussisti dicens: "Pone terminos
circa montem et sanctifica illum" ”. 24 Cui ait Dominus: “ Vade,
descende; ascendesque tu et Aaron tecum, sacerdotes autem et populus ne
transeant terminos nec ascendant ad Dominum, ne interficiat illos ”.
25 Descenditque Moyses ad populum et omnia narravit
eis.
20 1 Locutusque est Deus cunctos sermones hos: 2 “ Ego sum
Dominus Deus tuus, qui eduxi te de terra Aegypti, de domo servitutis. 3
Non habebis deos alienos coram me. 4 Non facies tibi sculptile neque
omnem similitudinem eorum, quae sunt in caelo desuper et quae in terra
deorsum et quae in aquis sub terra. 5 Non adorabis ea neque coles,
quia ego sum Dominus Deus tuus, Deus zelotes, visitans iniquitatem patrum
in filiis in tertiam et quartam generationem eorum, qui oderunt me, 6
et faciens misericordiam in milia his, qui diligunt me et custodiunt
praecepta mea. 7 Non assumes nomen Domini Dei tui in vanum, nec enim
habebit insontem Dominus eum, qui assumpserit nomen Domini Dei sui
frustra. 8 Memento, ut diem sabbati sanctifices. 9 Sex diebus
operaberis et facies omnia opera tua; 10 septimus autem dies sabbatum
Domino Deo tuo est; non facies omne opus tu et filius tuus et filia tua,
servus tuus et ancilla tua, iumentum tuum et advena, qui est intra portas
tuas. 11 Sex enim diebus fecit Dominus caelum et terram et mare et
omnia, quae in eis sunt, et requievit in die septimo; idcirco benedixit
Dominus diei sabbati et sanctificavit eum. 12 Honora patrem tuum et
matrem tuam, ut sis longaevus super terram, quam Dominus Deus tuus dabit
tibi. 13 Non occides. 14 Non moechaberis. 15 Non furtum
facies. 16 Non loqueris contra proximum tuum falsum testimonium. 17
Non concupisces domum proximi tui: non desiderabis uxorem eius, non
servum, non ancillam, non bovem, non asinum nec omnia, quae illius sunt
”. 18 Cunctus autem populus videbat voces et lampades et sonitum
bucinae montemque fumantem; et perterriti ac pavore concussi steterunt
procul 19 dicentes Moysi: “ Loquere tu nobis, et audiemus; non
loquatur nobis Deus, ne moriamur ”. 20 Et ait Moyses ad populum: “
Nolite timere; ut enim probaret vos, venit Deus, et ut timor illius esset
in vobis, ne peccaretis ”. 21 Stetitque populus de longe; Moyses autem
accessit ad caliginem, in qua erat Deus. 22 Dixit praeterea Dominus ad
Moysen: “ Haec dices filiis Israel: Vos vidistis quod de caelo locutus sim
vobis. 23 Non facietis praeter me deos argenteos nec deos aureos
facietis vobis. 24 Altare de terra facietis mihi et offeretis super eo
holocausta et pacifica vestra, oves vestras et boves; in omni loco, in quo
memoriam fecero nominis mei, veniam ad te et benedicam tibi. 25 Quod
si altare lapideum feceris mihi, non aedificabis illud de sectis
lapidibus; si enim levaveris cultrum super eo, polluetur. 26 Non
ascendes per gradus ad altare meum, ne reveletur turpitudo
tua.
21 1 Haec sunt iudicia, quae propones eis: 2 Si emeris servum
Hebraeum, sex annis serviet tibi; in septimo egredietur liber gratis.
3 Si solus intraverit, solus exeat; si habens uxorem, et uxor
egredietur simul. 4 Sin autem dominus dederit illi uxorem, et
pepererit filios et filias, mulier et liberi eius erunt domini sui; ipse
vero exibit solus. 5 Quod si dixerit servus: "Diligo dominum meum et
uxorem ac liberos, non egrediar liber", 6 afferet eum dominus ad Deum
et applicabit eum ad ostium vel postes perforabitque aurem eius subula; et
erit ei servus in saeculum. 7 Si quis vendiderit filiam suam in
famulam, non egredietur sicut servi exire consueverunt. 8 Si
displicuerit oculis domini sui, cui tradita fuerat, faciat eam redimi;
populo autem alieno vendendi non habebit potestatem, quia fraudavit eam.
9 Sin autem filio suo desponderit eam, iuxta morem filiarum faciet
illi. 10 Quod si alteram sibi acceperit, cibum et vestimentum et
concubitum non negabit. 11 Si tria ista non fecerit ei, egredietur
gratis absque pretio. 12 Qui percusserit hominem, et ille mortuus
fuerit, morte moriatur. 13 Qui autem non est insidiatus, sed Deus
illum tradidit in manus eius, constituam tibi locum, in quem fugere
debeat. 14 Si quis de industria occiderit proximum suum et per
insidias, ab altari meo evelles eum, ut moriatur. 15 Qui percusserit
patrem suum aut matrem, morte moriatur. 16 Qui furatus fuerit hominem
sive vendiderit eum sive inventus fuerit in manu eius, morte
moriatur. 17 Qui maledixerit patri suo vel matri, morte moriatur. 18
Si rixati fuerint viri, et percusserit alter proximum suum lapide vel
pugno, et ille mortuus non fuerit, sed iacuerit in lectulo, 19 si
surrexerit et ambulaverit foris super baculum suum, impunitus erit, qui
percusserit, ita tamen, ut operas eius deperditas et impensas pro medela
restituat. 20 Qui percusserit servum suum vel ancillam virga, et mortui
fuerint in manibus eius, ultioni subiacetur. 21 Sin autem uno die vel
duobus supervixerit, non subiacebit poenae, quia pecunia illius est. 22
Si rixati fuerint viri, et percusserit quis mulierem praegnantem et
abortivum quidem fecerit, sed aliud quid adversi non acciderit, subiacebit
damno, quantum maritus mulieris expetierit, et arbitri iudicaverint.
23 Sin autem quid adversi acciderit, reddet animam pro anima, 24
oculum pro oculo, dentem pro dente, manum pro manu, pedem pro pede, 25
adustionem pro adustione, vulnus pro vulnere, livorem pro livore. 26
Si percusserit quispiam oculum servi sui aut ancillae et luscos eos
fecerit, dimittet eos liberos pro oculo. 27 Dentem quoque si
excusserit servo vel ancillae suae, dimittet eos liberos pro dente. 28
Si bos cornu percusserit virum aut mulierem, et mortui fuerint, lapidibus
obruetur, et non comedentur carnes eius; dominus autem bovis innocens
erit. 29 Quod si bos cornupeta fuerit ab heri et nudiustertius, et
contestati sunt dominum eius, nec recluserit eum, occideritque virum aut
mulierem: et bos lapidibus obruetur, et dominum illius occident. 30
Quod si pretium ei fuerit impositum, dabit pro anima sua, quidquid fuerit
postulatus. 31 Filium quoque vel filiam si cornu percusserit, simili
sententiae subiacebit. 32 Si servum vel ancillam invaserit, triginta
siclos argenti dabit domino; bos vero lapidibus opprimetur. 33 Si quis
aperuerit cisternam vel foderit et non operuerit eam, cedideritque bos vel
asinus in eam, 34 dominus cisternae reddet pretium iumentorum; quod
autem mortuum est, ipsius erit. 35 Si bos alienus bovem alterius
vulneraverit, et ille mortuus fuerit, vendent bovem vivum et divident
pretium; cadaver autem mortui inter se dispertient. 36 Sin autem notum
erat quod bos cornupeta esset ab heri et nudiustertius, et non custodivit
eum dominus suus, reddet bovem pro bove et cadaver integrum accipiet.
37 Si quis furatus fuerit bovem aut ovem et occiderit vel vendiderit,
quinque boves pro uno bove restituet et quattuor oves pro una
ove.
22 1 Si effringens fur domum sive suffodiens fuerit inventus et,
accepto vulnere, mortuus fuerit, percussor non erit reus sanguinis. 2
Quod si orto sole hoc fecerit, erit reus sanguinis. Fur plene restituet.
Si non habuerit, quod reddat, venumdabitur pro furto. 3 Si inventum
fuerit apud eum, quod furatus est, vivens sive bos sive asinus sive ovis,
duplum restituet. 4 Si quispiam depasci permiserit agrum vel vineam et
dimiserit iumentum suum, ut depascatur agrum alienum, restituet plene ex
agro suo secundum fruges eius; si autem totum agrum depastum fuerit,
quidquid optimum habuerit in agro suo vel in vinea, restituet. 5 Si
egressus ignis invenerit spinas et comprehenderit acervos frugum sive
stantes segetes sive agrum, reddet damnum, qui ignem succenderit. 6 Si
quis commendaverit amico pecuniam aut vasa in custodiam, et ab eo, qui
susceperat, furto ablata fuerint, si invenitur fur, duplum reddet. 7
Si latet fur, dominus domus applicabitur ad Deum et iurabit quod non
extenderit manum in rem proximi sui. 8 In omni causa fraudis tam de
bove quam de asino et ove ac vestimento et, quidquid damnum inferre
potest, si quis dixerit: “ Hoc est! ”, ad Deum utriusque causa perveniet,
et, quem Deus condemnaverit, duplum restituet proximo suo. 9 Si quis
commendaverit proximo suo asinum, bovem, ovem vel omne iumentum ad
custodiam, et mortuum fuerit aut fractum vel captum ab hostibus, nullusque
hoc viderit, 10 iusiurandum per Dominum erit in medio quod non
extenderit manum ad rem proximi sui; suscipietque dominus iuramentum, et
ille reddere non cogetur. 11 Quod si furto ablatum fuerit, restituet
damnum domino; 12 si dilaceratum a bestia, deferat, quod occisum est,
in testimonium et non restituet. 13 Qui a proximo suo quidquam horum
mutuo postulaverit, et fractum aut mortuum fuerit, domino non praesente,
reddere compelletur. 14 Quod si impraesentiarum dominus fuerit, non
restituet. Si mercennarius est, venit in mercedem operis sui. 15 Si
seduxerit quis virginem necdum desponsatam dormieritque cum ea, pretio
acquiret eam sibi uxorem. 16 Si pater virginis eam dare noluerit,
appendet ei pecuniam iuxta pretium pro virginibus dandum. 17 Maleficam
non patieris vivere. 18 Qui coierit cum iumento, morte moriatur. 19
Qui immolat diis, occidetur, praeter Domino soli. 20 Advenam non
opprimes neque affliges eum; advenae enim et ipsi fuistis in terra
Aegypti. 21 Viduae et pupillo non nocebitis. 22 Si laeseritis eos,
vociferabuntur ad me, et ego audiam clamorem eorum; 23 et indignabitur
furor meus, percutiamque vos gladio, et erunt uxores vestrae viduae et
filii vestri pupilli. 24 Si pecuniam mutuam dederis in populo meo
pauperi, qui habitat tecum, non eris ei quasi creditor; non imponetis ei
usuram. 25 Si pignus a proximo tuo acceperis pallium, ante solis
occasum reddes ei; 26 ipsum enim est solum, quo operitur, indumentum
carnis eius, nec habet aliud, in quo dormiat; si clamaverit ad me,
exaudiam eum, quia misericors sum. 27 Deo non detrahes et principi
populi tui non maledices. 28 Abundantiam areae tuae et torcularis tui
non tardabis reddere. Primogenitum filiorum tuorum dabis mihi. 29 De
bobus quoque et ovibus similiter facies: septem diebus sit cum matre sua,
die octavo reddes illum mihi. 30 Viri sancti eritis mihi; carnem
animalis in agro dilacerati non comedetis, sed proicietis
canibus.
23 1 Non suscipies famam falsam nec iunges manum tuam cum impio,
ut dicas falsum testimonium. 2 Non sequeris turbam ad faciendum malum;
nec in iudicio plurimorum acquiesces sententiae, ut a vero devies. 3
Pauperis quoque non misereberis in iudicio. 4 Si occurreris bovi
inimici tui aut asino erranti, reduc ad eum. 5 Si videris asinum
odientis te iacere sub onere suo, non pertransibis, sed sublevabis cum
eo. 6 Non pervertes iudicium pauperis in lite eius. 7 Mendacium
fugies. Insontem et iustum non occides, quia aversor impium. 8 Nec
accipies munera, quae excaecant etiam prudentes et subvertunt verba
iustorum. 9 Peregrinum non opprimes; scitis enim advenarum animas, quia
et ipsi peregrini fuistis in terra Aegypti. 10 Sex annis seminabis
terram tuam et congregabis fruges eius. 11 Anno autem septimo dimittes
eam et requiescere facies, ut comedant pauperes populi tui; et quidquid
reliquum fuerit, edant bestiae agri. Ita facies in vinea et in oliveto
tuo. 12 Sex diebus operaberis; septima die cessabis, ut requiescat bos
et asinus tuus, et refrigeretur filius ancillae tuae et advena. 13
Omnia, quae dixi vobis, custodite, et nomen externorum deorum non
invocabitis, neque audietur ex ore tuo. 14 Tribus vicibus per singulos
annos mihi festa celebrabitis. 15 Sollemnitatem Azymorum custodies:
septem diebus comedes azyma, sicut praecepi tibi, tempore statuto mensis
Abib, quando egressus es de Aegypto. Non apparebis in conspectu meo
vacuus. 16 Et sollemnitatem Messis primitivorum operis tui, quaecumque
seminaveris in agro; sollemnitatem quoque Collectae in exitu anni, quando
congregaveris omnes fruges tuas de agro. 17 Ter in anno apparebit omne
masculinum tuum coram Domino Deo. 18 Non immolabis super fermento
sanguinem victimae meae, nec remanebit adeps sollemnitatis meae usque
mane. 19 Primitias primarum frugum terrae tuae deferes in domum Domini
Dei tui. Non coques haedum in lacte matris suae. 20 Ecce ego mittam
angelum, qui praecedat te et custodiat in via et introducat ad locum, quem
paravi. 21 Observa eum et audi vocem eius nec contemnendum putes; quia
non dimittet, cum peccaveritis, quia est nomen meum in illo. 22 Quod
si audieris vocem eius et feceris omnia, quae loquor, inimicus ero
inimicis tuis et affligam affligentes te. 23 Praecedet enim te angelus
meus et introducet te ad Amorraeum et Hetthaeum et Pherezaeum
Chananaeumque et Hevaeum et Iebusaeum, quos ego conteram. 24 Non
adorabis deos eorum nec coles eos; non facies secundum opera eorum, sed
destrues eos et confringes lapides eorum. 25 Servietisque Domino Deo
vestro, ut benedicam panibus tuis et aquis et auferam infirmitatem de
medio tui. 26 Non erit abortiens nec sterilis in terra tua; numerum
dierum tuorum implebo. 27 Terrorem meum mittam in praecursum tuum et
perturbabo omnem populum, ad quem ingre dieris; cunctorumque inimicorum
tuorum coram te terga vertam 28 emittens crabrones prius, qui fugabunt
Hevaeum et Chananaeum et Hetthaeum, antequam introeas. 29 Non eiciam
eos a facie tua anno uno, ne terra in solitudinem redigatur, et
multiplicentur contra te bestiae agri. 30 Paulatim expellam eos de
conspectu tuo, donec augearis et possideas terram. 31 Ponam autem
terminos tuos a mari Rubro usque ad mare Palaestinorum et a deserto usque
ad Fluvium. Tradam manibus vestris habitatores terrae et eiciam eos de
conspectu vestro. 32 Non inibis cum eis foedus nec cum diis eorum.
33 Non habitent in terra tua, ne peccare te faciant in me, si
servieris diis eorum; quod tibi certo erit in scandalum ”.
24 1 Moysi quoque dixit: “ Ascende ad Dominum, tu et Aa ron, Nadab
et Abiu et septuaginta senes ex Israel, et adorabitis procul. 2
Solusque Moyses ascendet ad Dominum, et illi non appropinquabunt, nec
populus ascendet cum eo ”. 3 Venit ergo Moyses et narravit plebi omnia
verba Domini atque iudicia; responditque omnis populus una voce: “ Omnia
verba Domini, quae locutus est, faciemus ”. 4 Scripsit autem Moyses
universos sermones Domini; et mane consurgens aedificavit altare ad
radices montis et duodecim lapides per duodecim tribus Israel. 5
Misitque iuvenes de filiis Israel, et obtulerunt holocausta;
immolaveruntque victimas pacificas Domino vitulos. 6 Tulit itaque
Moyses dimidiam partem sanguinis et misit in crateras; partem autem
residuam respersit super altare. 7 Assumensque volumen foederis legit,
audiente populo, qui dixerunt: “ Omnia, quae locutus est Dominus, faciemus
et erimus oboedientes ”. 8 Ille vero sumptum sanguinem respersit in
populum et ait: “ Hic est sanguis foederis, quod pepigit Dominus vobiscum
super cunctis sermonibus his ”. 9 Ascenderuntque Moyses et Aaron, Nadab
et Abiu et septuaginta de senioribus Israel. 10 Et viderunt Deum
Israel, et sub pedibus eius quasi opus lapidis sapphirini et quasi ipsum
caelum, cum serenum est. 11 Nec in electos filiorum Israel misit manum
suam; videruntque Deum et comederunt ac biberunt. 12 Dixit autem
Dominus ad Moysen: “ Ascende ad me in montem et esto ibi; daboque tibi
tabulas lapideas et legem ac mandata, quae scripsi, ut doceas eos ”.
13 Surrexerunt Moyses et Iosue minister eius; ascendensque Moyses in
montem Dei 14 senioribus ait: “ Exspectate hic, donec revertamur ad
vos. Habetis Aaron et Hur vobiscum; si quid natum fuerit quaestionis,
referetis ad eos ”. 15 Cumque ascendisset Moyses in montem, operuit
nubes montem; 16 et habitavit gloria Domini super Sinai tegens illum
nube sex diebus; septimo autem die vocavit eum de medio caliginis. 17
Erat autem species gloriae Domini quasi ignis ardens super verticem montis
in conspectu filiorum Israel. 18 Ingressusque Moyses medium nebulae
ascendit in montem; et fuit ibi quadraginta diebus et quadraginta
noctibus.
25 1 Locutusque est Dominus ad Moysen dicens: 2 “ Loquere
filiis Israel, ut tollant mihi donaria; ab omni homine, qui offert
ultroneus, accipietis ea. 3 Haec sunt autem, quae accipere debetis:
aurum et argentum et aes, 4 hyacinthum et purpuram coccumque et
byssum, pilos caprarum 5 et pelles arietum rubricatas pellesque
delphini et ligna acaciae, 6 oleum ad luminaria concinnanda, aromata
in unguentum et in thymiama boni odoris, 7 lapides onychinos et gemmas
ad ornandum ephod ac pectorale. 8 Facientque mihi sanctuarium, et
habitabo in medio eorum. 9 Iuxta omnem similitudinem habitaculi, quam
ostendam tibi, et omnium vasorum in cultum eius: sicque facietis
illud. 10 Arcam de lignis acaciae compingent; cuius longitudo habeat
duos semis cubitos, latitudo cubitum et dimidium, altitudo cubitum
similiter ac semissem. 11 Et deaurabis eam auro mundissimo intus et
foris; faciesque supra coronam auream per circuitum 12 et conflabis ei
quattuor circulos aureos, quos pones in quattuor arcae pedibus: duo
circuli sint in latere uno et duo in altero. 13 Facies quoque vectes
de lignis acaciae et operies eos auro; 14 inducesque per circulos, qui
sunt in arcae lateribus, ut portetur in eis; 15 qui semper erunt in
circulis nec umquam extrahentur ab eis. 16 Ponesque in arcam
testimonium, quod dabo tibi. 17 Facies et propitiatorium de auro
mundissimo; duos cubitos et dimidium tenebit longitudo eius, et cubitum ac
semissem latitudo. 18 Duos quoque cherubim aureos et productiles
facies ex utraque parte propitiatorii, 19 cherub unus sit in latere
uno et alter in altero; ex propitiatorio facies cherubim in utraque parte
eius. 20 Expandent alas sursum et operient alis suis propitiatorium;
respicientque se mutuo, versis vultibus in propitiatorium, 21 quo
operienda est arca, in qua pones testimonium, quod dabo tibi. 22 Et
conveniam te ibi et loquar ad te supra propitiatorium de medio duorum
cherubim, qui erunt super arcam testimonii, cuncta, quae mandabo per te
filiis Israel. 23 Facies et mensam de lignis acaciae habentem duos
cubitos longitudinis et in latitudine cubitum et in altitudine cubitum ac
semissem. 24 Et inaurabis eam auro purissimo; faciesque illi coronam
auream per circuitum. 25 Facies quoque ei limbum altum quattuor
digitis per circuitum et super illum coronam auream. 26 Quattuor
quoque circulos aureos praeparabis et pones eos in quattuor angulis
eiusdem mensae per singulos pedes. 27 Iuxta limbum erunt circuli
aurei, ut mittantur vectes per eos, et possit mensa portari. 28
Ipsosque vectes facies de lignis acaciae et circumdabis auro, et per ipsos
subvehitur mensa. 29 Parabis et acetabula ac phialas, vasa et cyathos,
in quibus offerenda sunt libamina, ex auro purissimo. 30 Et pones
super mensam panes propositionis in conspectu meo semper. 31 Facies et
candelabrum ductile de auro mundissimo: basis et hastile eius, scyphi et
sphaerulae ac flores in unum efformentur. 32 Sex calami egredientur de
lateribus, tres ex uno latere et tres ex altero. 33 Tres scyphi quasi
in nucis modum in calamo uno sphaerulaeque simul et flores; et tres
similiter scyphi instar nucis in calamo altero sphaerulaeque simul et
flores: hoc erit opus sex calamorum, qui producendi sunt de hastili.
34 In ipso autem hastili candelabri erunt quattuor scyphi in nucis
modum sphaerulaeque et flores. 35 Singulae sphaerulae sub binis
calamis per tria loca, qui simul sex fiunt, procedentes de hastili uno.
36 Sphaerulae igitur et calami unum cum ipso erunt, totum ductile de
auro purissimo. 37 Facies et lucernas septem et pones eas super
candelabrum, ut luceant in locum ex adverso. 38 Emunctoria quoque et
vasa, in quibus emuncta condantur, fient de auro purissimo. 39 Omne
pondus candelabri cum universis vasis suis habebit talentum auri
purissimi. 40 Inspice et fac secundum exemplar, quod tibi in monte
monstratum est.
26 1 Habitaculum vero ita facies: decem cortinas de bysso re torta
et hyacintho ac purpura coccoque cum cherubim opere polymito facies. 2
Longitudo cortinae unius habebit viginti octo cubitos, latitudo quattuor
cubitorum erit. Unius mensurae fient universae cortinae. 3 Quinque
cortinae sibi iungentur mutuo, et aliae quinque nexu simili cohaerebunt.
4 Ansulas hyacinthinas in latere facies cortinae unius in extremitate
iuncturae et similiter facies in latere cortinae extremae in iunctura
altera. 5 Quinquaginta ansulas facies in cortina una et quinquaginta
ansulas facies in summitate cortinae, quae est in iunctura altera, ita
insertas, ut ansa contra ansam veniat. 6 Facies et quinquaginta
fibulas aureas, quibus cortinarum vela iungenda sunt, ut unum habitaculum
fiat. 7 Facies et saga cilicina undecim pro tabernaculo super
habitaculum. 8 Longitudo sagi unius habebit triginta cubitos et
latitudo quattuor; aequa erit mensura sagorum omnium. 9 E quibus
quinque iunges seorsum et sex sibi mutuo copulabis, ita ut sextum sagum in
fronte tecti duplices. 10 Facies et quinquaginta ansas in ora sagi
ultimi iuncturae unius et quinquaginta ansas in ora sagi iuncturae
alterius. 11 Facies et quinquaginta fibulas aeneas, quibus iungantur
ansae, ut unum ex omnibus tabernaculum fiat. 12 Quod autem superfuerit
in sagis, quae parantur tecto, id est unum sagum, quod amplius est, ex
medietate eius operies posteriora habitaculi; 13 et cubitus ex una
parte pendebit, et alter ex altera, qui plus est in longitudine sagorum
tabernaculi utrumque latus habitaculi protegens. 14 Facies et
operimentum aliud pro tabernaculo de pellibus arietum rubricatis et super
hoc rursum aliud operimentum de pellibus delphini. 15 Facies et tabulas
stantes habitaculi de lignis acaciae, 16 quae singulae denos cubitos
in longitudine habeant et in latitudine singulos ac semissem. 17 In
tabula una duo pedes fient, quibus tabula alteri tabulae conectatur; atque
in hunc modum cunctae tabulae habitaculi parabuntur. 18 Quarum viginti
erunt in latere meridiano, quod vergit ad austrum; 19 quibus
quadraginta bases argenteas fundes, ut binae bases singulis pedibus
singularum tabularum subiciantur. 20 In latere quoque secundo
habitaculi, quod vergit ad aquilonem, viginti tabulae erunt, 21
quadraginta habentes bases argenteas; binae bases singulis tabulis
supponentur. 22 Ad occidentalem vero plagam in tergo habitaculi facies
sex tabulas; 23 et rursum alias duas, quae in angulis erigantur, post
tergum habitaculi. 24 Eruntque geminae a deorsum usque sursum in
compaginem unam; ita erit duabus istis, pro duabus angulis erunt. 25
Et erunt simul tabulae octo, bases earum argenteae sedecim, duabus basibus
per unam tabulam supputatis. 26 Facies et vectes de lignis acaciae,
quinque ad continendas tabulas in uno latere habitaculi 27 et quinque
alios in altero et eiusdem numeri in tergo ad occidentalem plagam; 28
vectis autem medius transibit per medias tabulas a summo usque ad summum.
29 Ipsasque tabulas deaurabis et fundes eis anulos aureos, per quos
vectes tabulata contineant, quos operies laminis aureis. 30 Et eriges
habitaculum iuxta exemplar, quod tibi in monte monstratum est. 31
Facies et velum de hyacintho et purpura coccoque et bysso retorta, opere
polymito, cum cherubim intextis. 32 Quod appendes in quattuor columnis
de lignis acaciae, quae ipsae quidem deauratae erunt et habebunt uncos
aureos, sed bases argenteas. 33 Inseres autem velum subter fibulas,
intra quod pones arcam testimonii et quo sanctum et sanctum sanctorum
dividentur. 34 Pones et propitiatorium super arcam testimonii in
sancto sanctorum 35 mensamque extra velum et contra mensam candelabrum
in latere habitaculi meridiano; mensa enim stabit in parte
aquilonis. 36 Facies et velum in introitu tabernaculi de hyacintho et
purpura coccoque et bysso retorta opere plumarii. 37 Et quinque
columnas deaurabis lignorum acaciae, ante quas ducetur velum, quarum erunt
unci aurei et bases aeneae.
27 1 Facies et altare de lignis acaciae, quod habebit quinque
cubitos in longitudine et totidem in latitudine, id est quadrum, et tres
cubitos in altitudine. 2 Cornua autem per quattuor angulos ex ipso
erunt, et operies illud aere. 3 Faciesque in usus eius lebetes ad
suscipiendos cineres et vatilla et pateras atque fuscinulas et ignium
receptacula; omnia vasa ex aere fabricabis. 4 Craticulamque facies ei
in modum retis aeneam, per cuius quattuor angulos erunt quattuor anuli
aenei, 5 et pones eam subter marginem altaris; eritque craticula usque
ad altaris medium. 6 Facies et vectes altaris de lignis acaciae duos,
quos operies laminis aeneis, 7 et induces per anulos; eruntque ex
utroque latere altaris ad portandum. 8 Cavum ex tabulis facies illud;
sicut tibi in monte monstratum est, sic facient. 9 Facies et atrium
habitaculi, in cuius plaga australi contra meridiem erunt tentoria de
bysso retorta: centum cubitos unum latus tenebit in longitudine 10 et
columnas viginti et bases totidem aeneas et uncos columnarum anulosque
earum argenteos. 11 Similiter in latere aquilonis: per longum erunt
tentoria centum cubitorum, columnae viginti et bases aeneae eiusdem numeri
et unci columnarum anulique earum argentei. 12 In latitudine vero
atrii, quae respicit ad occidentem, erunt tentoria per quinquaginta
cubitos et columnae decem basesque totidem. 13 In ea quoque atrii
latitudine, quae respicit ad orientem, quinquaginta cubiti erunt, 14
in quibus quindecim cubitorum tentoria lateri uno deputabuntur columnaeque
tres et bases totidem; 15 et in latere altero erunt tentoria, cubitos
obtinentia quindecim, columnae tres et bases totidem. 16 In introitu
vero atrii fiet velum cubitorum viginti, ex hyacintho et purpura coccoque
et bysso retorta opere plumarii; columnas habebit quattuor cum basibus
totidem. 17 Omnes columnae atrii per circuitum cinctae erunt anulis
argenteis, et unci earum erunt argentei et bases aeneae. 18 In
longitudine occupabit atrium cubitos centum, in latitudine quinquaginta,
altitudo quinque cubitorum erit; fietque de bysso retorta, et habebit
bases aeneas. 19 Cuncta vasa habitaculi in omnes usus eius et omnes
paxillos eius et omnes paxillos atrii ex aere facies. 20 Praecipe
filiis Israel, ut afferant tibi oleum de arboribus olivarum purissimum
piloque contusum, ut ardeat lucerna semper 21 in tabernaculo
conventus, extra velum, quod oppansum est testimonio. Et parabunt eam
Aaron et filii eius, ut a vespere usque mane luceat coram Domino.
Perpetuus erit cultus per successiones eorum a filiis
Israel.
28 1 Applica quoque ad te Aaron fratrem tuum cum filiis suis de
medio filiorum Israel, ut sacerdotio fungantur mihi: Aaron, Nadab et Abiu,
Eleazar et Ithamar. 2 Faciesque vestes sanctas Aaron fratri tuo in
gloriam et decorem; 3 et loqueris cunctis sapientibus corde, quos
replevi spiritu prudentiae, ut faciant vestes Aaron, in quibus
sanctificatus ministret mihi. 4 Haec autem erunt vestimenta, quae
facient: pectorale et ephod, tunicam et subuculam textam, tiaram et
balteum. Facient vestimenta sancta Aaron fratri tuo et filiis eius, ut
sacerdotio fungantur mihi; 5 accipientque aurum et hyacinthum et
purpuram coccumque et byssum. 6 Facient autem ephod de auro et
hyacintho ac purpura coccoque bysso retorta opere polymito. 7 Duas
fascias umerales habebit et in utroque latere summitatum suarum
copulabitur cum eis. 8 Et balteus super ephod ad constringendum,
eiusdem operis et unum cum eo, erit ex auro et hyacintho et purpura
coccoque et bysso retorta. 9 Sumesque duos lapides onychinos et
sculpes in eis nomina filiorum Israel: 10 sex nomina in lapide uno et
sex reliqua in altero, iuxta ordinem nativitatis eorum. 11 Opere
sculptoris et caelatura gemmarii sculpes eos nominibus filiorum Israel,
inclusos textura aurea; 12 et pones duos lapides super fascias
umerales ephod, lapides memorialis filiorum Israel. Portabitque Aaron
nomina eorum coram Domino super utrumque umerum ob recordationem. 13
Facies ergo margines textas ex auro 14 et duas catenulas ex auro
purissimo quasi funiculos opus tortile et inseres catenulas tortas
marginibus. 15 Pectorale quoque iudicii facies opere polymito, iuxta
texturam ephod, ex auro, hyacintho et purpura coccoque et bysso retorta.
16 Quadrangulum erit et duplex; mensuram palmi habebit tam in
longitudine quam in latitudine. 17 Ponesque in eo quattuor ordines
lapidum: in primo versu erit lapis sardius et topazius et smaragdus;
18 in secundo carbunculus, sapphirus et iaspis; 19 in tertio
hyacinthus, achates et amethystus; 20 in quarto chrysolithus,
onychinus et beryllus. Inclusi auro erunt per ordines suos. 21
Habebuntque nomina filiorum Israel: duodecim nominibus caelabuntur,
singuli lapides nominibus singulorum per duodecim tribus. 22 Facies in
pectorali catenas quasi funiculos, opus tortile, ex auro purissimo; 23
et duos anulos aureos, quos pones in utraque pectoralis summitate; 24
catenasque aureas iunges anulis, qui sunt in marginalibus eius; 25 et
ipsarum catenarum extrema duobus copulabis marginibus in fasciis
umeralibus ephod in parte eius anteriore. 26 Facies et duos anulos
aureos, quos pones in summitatibus pectoralis in ora interiore, quae
respicit ephod. 27 Necnon et alios duos anulos aureos, qui ponendi
sunt in utraque fascia umerali ephod deorsum, versus partem anteriorem
eius iuxta iuncturam eius supra balteum ephod, 28 et stringatur
pectorale anulis suis cum anulis ephod vitta hyacinthina, ut maneat supra
balteum ephod, et a se invicem pectorale et ephod nequeant separari.
29 Portabitque Aaron nomina filiorum Israel in pectorali iudicii super
cor suum, quando ingredietur sanctuarium: memoriale coram Domino in
aeternum. 30 Pones autem in pectorali iudicii Urim et Tummim, quae
erunt super cor Aaron, quando ingredietur coram Domino; et gestabit
iudicium filiorum Israel super cor suum in conspectu Domini semper. 31
Facies et pallium ephod totum hyacinthinum, 32 in cuius medio supra
erit capitium et ora per gyrum eius textilis, sicut in capitio loricae, ne
rumpatur. 33 Deorsum vero, ad pedes eiusdem pallii per circuitum,
quasi mala punica facies ex hyacintho et purpura et cocco, mixtis in medio
tintinnabulis aureis; 34 ita ut sit tintinnabulum aureum inter singula
mala punica. 35 Et vestietur eo Aaron in officio ministerii, ut
audiatur sonitus, quando ingreditur et egreditur sanctuarium in conspectu
Domini, et non moriatur. 36 Facies et laminam de auro purissimo, in qua
sculpes opere caelatoris: "Sanctum Domino". 37 Ligabisque eam vitta
hyacinthina, et erit super tiaram 38 super frontem Aaron. Portabitque
Aaron iniquitatem contra sancta, quae sanctificabunt filii Israel in
cunctis muneribus et donariis suis. Eritque lamina semper in fronte eius,
ut placatus eis sit Dominus. 39 Texesque tunicam bysso et tiaram
byssinam facies et balteum opere plumarii. 40 Porro filiis Aaron
tunicas lineas parabis et balteos ac mitras in gloriam et decorem; 41
vestiesque his omnibus Aaron fratrem tuum et filios eius cum eo. Et unges
eos et implebis manus eorum sanctificabisque illos, ut sacerdotio
fungantur mihi. 42 Facies eis et feminalia linea, ut operiant carnem
turpitudinis suae a renibus usque ad femora; 43 et utentur eis Aaron
et filii eius, quando ingredientur tabernaculum conventus, vel quando
appropinquant ad altare, ut ministrent in sanctuario, ne iniquitatis rei
moriantur: legitimum sempiternum erit Aaron et semini eius post
eum.
29 1 Sed et hoc facies eis, ut mihi in sacerdotio consecrentur:
tolle vitulum unum de armento et arietes duos immaculatos 2 panesque
azymos et crustulas absque fermento, quae conspersa sint oleo, lagana
quoque azyma oleo lita; de simila triticea cuncta facies 3 et posita
in canistro offeres, vitulum quoque et duos arietes. 4 Aaron ac filios
eius applicabis ad ostium tabernaculi conventus. Cumque laveris patrem cum
filiis suis aqua, 5 indues Aaron vestimentis suis, id est subucula et
tunica ephod et ephod et pectorali, quod constringes ei cingulo ephod;
6 et pones tiaram in capite eius et diadema sanctum super tiaram 7
et oleum unctionis fundes super caput eius; atque hoc ritu consecrabitur.
8 Filios quoque illius applicabis et indues tunicis lineis cingesque
balteo 9 et impones eis mitras; eruntque sacerdotes mihi iure
perpetuo. Postquam impleveris manus Aaron et filiorum eius, 10
applicabis et vitulum coram tabernaculo conventus; imponentque Aaron et
filii eius manus super caput illius, 11 et mactabis eum in conspectu
Domini, iuxta ostium tabernaculi conventus. 12 Sumptumque de sanguine
vituli, pones super cornua altaris digito tuo, reliquum autem sanguinem
fundes iuxta basim eius. 13 Sumes et adipem totum, qui operit
intestina, et reticulum iecoris ac duos renes et adipem, qui super eos
est, et offeres comburens super altare; 14 carnes vero vituli et
corium et fimum combures foris extra castra, eo quod pro peccato
sit. 15 Unum quoque arietem sumes, super cuius caput ponent Aaron et
filii eius manus; 16 quem cum mactaveris, tolles sanguinem eius et
fundes super altare per circuitum. 17 Ipsum autem arietem secabis in
frusta lotaque intestina eius ac pedes pones super concisas carnes et
super caput illius. 18 Et adolebis totum arietem super altare:
holocaustum est Domino, odor suavissimus, incensum est Domino. 19
Tolles quoque arietem alterum, super cuius caput Aaron et filii eius
ponent manus; 20 quem cum immolaveris, sumes de sanguine ipsius et
pones super extremum auriculae dextrae Aaron et filiorum eius et super
pollices manus eorum ac pedis dextri; fundesque sanguinem super altare per
circuitum. 21 Cumque tuleris de sanguine, qui est super altare, et de
oleo unctionis, asperges Aaron et vestes eius, filios et vestimenta eorum
cum ipso. Et sanctus erit ipse et vestimenta eius et filii eius et
vestimenta eorum cum ipso. 22 Tollesque adipem de ariete et caudam et
arvinam, quae operit intestina, ac reticulum iecoris et duos renes atque
adipem, qui super eos est, armumque dextrum, eo quod sit aries
consecrationis, 23 tortamque panis unam, crustulam unam conspersam
oleo, laganum unum de canistro azymorum, quod positum est in conspectu
Domini; 24 ponesque omnia super manus Aaron et filiorum eius, ut
agitent ea coram Domino. 25 Suscipiesque universa de manibus eorum et
incendes in altari super holocausto in odorem suavissimum in conspectu
Domini; quia incensum est Domino. 26 Sumes quoque pectusculum de
ariete, quo initiatus est Aaron, elevabisque illud coram Domino; et cedet
in partem tuam. 27 Sanctificabisque pectusculum elevatum et armum
oblatum, quem de ariete separasti, 28 quo initiatus est Aaron et filii
eius; cedentque in partem Aaron et filiorum eius iure perpetuo a filiis
Israel; quia oblatio est et oblatio erit a filiis Israel de victimis eorum
pacificis, oblatio eorum Domino. 29 Vestem autem sanctam, qua utetur
Aaron, habebunt filii eius post eum, ut ungantur in ea, et impleantur in
ea manus eorum. 30 Septem diebus utetur illa, qui pontifex pro eo
fuerit constitutus de filiis eius, qui ingredietur tabernaculum conventus,
ut ministret in sanctuario. 31 Arietem autem consecrationis tolles et
coques carnes eius in loco sancto. 32 Et vescetur Aaron et filii eius
carnibus arietis et panibus, qui sunt in canistro, in vestibulo
tabernaculi conventus. 33 Et comedent ea, quibus expiatio facta fuerit
ad implendum manus eorum, ad sanctificandum eos. Alienigena non vescetur
ex eis, quia sancta sunt. 34 Quod si remanserit de carnibus
consecrationis sive de panibus usque mane, combures reliquias igni; non
comedentur, quia sancta sunt. 35 Omnia, quae praecepi tibi, facies
super Aaron et filiis eius. Septem diebus consecrabis manus eorum 36
et vitulum pro peccato offeres per singulos dies ad expiandum. Mundabisque
altare expians illud et unges illud in sanctificationem. 37 Septem
diebus expiabis altare et sanctificabis; et erit sanctum sanctorum: omnis,
qui tetigerit illud, sanctificabitur. 38 Hoc est quod facies in altari:
agnos anniculos duos per singulos dies iugiter, 39 unum agnum mane et
alterum vespere; 40 decimam partem similae conspersae oleo tunso, quod
habeat mensuram quartam partem hin, et vinum ad libandum eiusdem mensurae
in agno uno. 41 Alterum vero agnum offeres ad vesperam iuxta ritum
matutinae oblationis et libationis in odorem suavitatis, incensum Domino,
42 holocaustum perpetuum in generationes vestras, ad ostium
tabernaculi conventus coram Domino, ubi conveniam vos, ut loquar ad
te. 43 Ibi conveniam filios Israel, et sanctificabitur locus in gloria
mea. 44 Sanctificabo et tabernaculum conventus cum altari et Aaron cum
filiis eius, ut sacerdotio fungantur mihi. 45 Et habitabo in medio
filiorum Israel eroque eis Deus; 46 et scient quia ego Dominus Deus
eorum, qui eduxi eos de terra Aegypti, ut manerem inter illos: ego Dominus
Deus ipsorum.
30 1 Facies quoque altare ad adolendum thymiama de lignis acaciae
2 habens cubitum longitudinis et alterum latitudinis, id est
quadrangulum, et duos cubitos in altitudine; cornua ex ipso procedent.
3 Vestiesque illud auro purissimo, tam craticulam eius quam parietes
per circuitum et cornua. Faciesque ei coronam aureolam per gyrum 4 et
duos anulos aureos sub corona in duobus lateribus, ut mittantur in eos
vectes, et altare portetur. 5 Ipsos quoque vectes facies de lignis
acaciae et inaurabis. 6 Ponesque altare contra velum, quod ante arcam
pendet testimonii, coram propitiatorio, quo tegitur testimonium, ubi
conveniam ad te. 7 Et adolebit incensum super eo Aaron suave fragrans
mane. Quando componet lucernas, incendet illud; 8 et quando collocabit
eas ad vesperum, uret thymiama sempiternum coram Domino in generationes
vestras. 9 Non offeretis super eo thymiama compositionis alterius nec
holocaustum nec oblationem, nec libabitis libamina. 10 Et expiabit
Aaron super cornua eius semel per annum in sanguine sacrificii pro
peccato; et placabit super eo in generationibus vestris: sanctum sanctorum
erit Domino ”. 11 Locutusque est Dominus ad Moysen dicens: 12 “
Quando tuleris summam filiorum Israel iuxta numerum, dabunt singuli
pretium expiationis pro animabus suis Domino; et non erit plaga in eis,
cum fuerint recensiti. 13 Hoc autem dabit omnis, qui transit ad
censum, dimidium sicli iuxta mensuram sanctuarii siclus viginti
obolos habet ; media pars sicli offeretur Domino. 14 Qui habetur
in numero a viginti annis et supra, dabit pretium; 15 dives non addet
ad medium sicli, et pauper nihil minuet, quando dabitis oblationem Domino
in expiationem animarum vestrarum. 16 Susceptamque expiationis
pecuniam, quae collata est a filiis Israel, trades in usus tabernaculi
conventus, ut sit monumentum eorum coram Domino et propitietur animabus
illorum ”. 17 Locutusque est Dominus ad Moysen dicens: 18 “ Facies
et labrum aeneum cum basi aenea ad lavandum; ponesque illud inter
tabernaculum conventus et altare. Et, missa aqua, 19 lavabunt in eo
Aaron et filii eius manus suas ac pedes. 20 Quando ingressuri sunt
tabernaculum conventus, lavabunt se aqua, ne moriantur; vel quando
accessuri sunt ad altare, ut ministrent, ut adoleant victimam Domino.
21 Et lavabunt manus et pedes, ne moriantur: legitimum sempiternum
erit, ipsi et semini eius per successiones ”. 22 Locutusque est Dominus
ad Moysen 23 dicens: “ Sume tibi aromata prima myrrhae electae
quingentos siclos et cinnamomi boni odoris medium, id est ducentos
quinquaginta siclos, calami suave olentis similiter ducentos quinquaginta,
24 casiae autem quingentos siclos, in pondere sanctuarii, olei de
olivetis mensuram hin. 25 Faciesque unctionis oleum sanctum, unguentum
compositum opere unguentarii; unctionis oleum sanctum erit. 26 Et
unges ex eo tabernaculum conventus et arcam testamenti 27 mensamque
cum vasis suis, candelabrum et utensilia eius, altaria thymiamatis 28
et holocausti et universam supellectilem, quae ad cultum eorum pertinet,
et labrum cum basi sua. 29 Sanctificabisque omnia, et erunt sancta
sanctorum: qui tetigerit ea, sanctificabitur. 30 Aaron et filios eius
unges sanctificabisque eos, ut sacerdotio fungantur mihi. 31 Filiis
quoque Israel dices: Hoc oleum unctionis sanctum erit mihi in generationes
vestras. 32 Caro hominis non ungetur ex eo, et iuxta compositionem
eius non facietis aliud, quia sanctum est et sanctum erit vobis. 33
Homo quicumque tale composuerit et dederit ex eo super alienum,
exterminabitur de populo suo ”. 34 Dixitque Dominus ad Moysen: “ Sume
tibi aromata, stacten et onycha, galbanum boni odoris et tus lucidissimum;
aequalis ponderis erunt omnia. 35 Faciesque thymiama compositum opere
unguentarii, sale conditum et purum et sanctum. 36 Cumque in
tenuissimum pulverem ex parte contuderis, pones ex eo coram testimonio in
tabernaculo conventus, in quo conveniam ad te: sanctum sanctorum erit
vobis thymiama. 37 Talem compositionem non facietis in usus vestros,
quia tibi sanctum erit pro Domino; 38 homo quicumque fecerit simile,
ut odore illius perfruatur, peribit de populis suis ”.
31 1 Locutusque est Dominus ad Moysen dicens: 2 “ Ecce voca vi
ex nomine Beseleel filium Uri filii Hur de tribu Iudae 3 et implevi
eum spiritu Dei, sapientia et intellegentia et scientia in omni opere
4 ad excogitandum, quidquid fabrefieri potest ex auro et argento et
aere, 5 ad scindendum et includendum gemmas et ad sculpendum ligna, ad
faciendum omne opus; 6 dedique ei socium Ooliab filium Achisamech de
tribu Dan et in corde omnis eruditi posui sapientiam, ut faciant cuncta,
quae praecepi tibi: 7 tabernaculum conventus et arcam testimonii et
propitiatorium, quod super eam est, et cuncta vasa tabernaculi 8
mensamque et vasa eius, candelabrum purissimum cum vasis suis et altaria
thymiamatis 9 et holocausti et omnia vasa eorum, labrum cum basi sua
10 et vestes textas et vestes sanctas Aaron sacerdoti et vestes
filiorum eius, ut fungantur officio suo in sacris, 11 oleum unctionis
et thymiama aromatum in sanctuario: omnia, quae praecepi tibi, facient
”. 12 Et locutus est Dominus ad Moysen dicens: 13 “ Loquere filiis
Israel et dices ad eos: Videte ut sabbatum meum custodiatis, quia signum
est inter me et vos in generationibus vestris, ut sciatis quia ego
Dominus, qui sanctifico vos. 14 Custodite sabbatum, sanctum est enim
vobis. Qui polluerit illud, morte morietur; qui fecerit in eo opus,
peribit anima illius de medio populi sui. 15 Sex diebus facietis opus;
in die septimo sabbatum est, requies sancta Domino: omnis, qui fecerit
opus in hac die, morietur. 16 Custodiant filii Israel sabbatum et
celebrent illud in generationibus suis: pactum est sempiternum 17
inter me et filios Israel signumque perpetuum; sex enim diebus fecit
Dominus caelum et terram et in septimo ab opere cessavit et respiravit
”. 18 Deditque Dominus Moysi, completis huiuscemodi sermonibus in monte
Sinai, duas tabulas testimonii lapideas scriptas digito
Dei.
32 1 Videns autem populus quod moram faceret descendendi de monte
Moyses, congregatus ad Aaron dixit: “ Surge, fac nobis deos, qui nos
praecedant; Moysi enim, huic viro, qui nos eduxit de terra Aegypti,
ignoramus quid acciderit ”. 2 Dixitque ad eos Aaron: “ Tollite inaures
aureas de uxorum filiorumque et filiarum vestrarum auribus et afferte ad
me ”. 3 Fecitque omnis populus, quae iusserat, deferens inaures ad
Aaron. 4 Quas cum ille accepisset, formavit stilo imaginem et fecit ex
eis vitulum conflatilem. Dixeruntque: “ Hi sunt dii tui, Israel, qui te
eduxerunt de terra Aegypti! ”. 5 Quod cum vidisset Aaron, aedificavit
altare coram eo et praeconis voce clamavit dicens: “ Cras sollemnitas
Domini est ”. 6 Surgen tesque mane altero die obtulerunt holocausta et
hostias pacificas; et sedit populus manducare et bibere et surrexerunt
ludere. 7 Locutus est autem Dominus ad Moysen: “ Vade, descende;
peccavit populus tuus, quem eduxisti de terra Aegypti. 8 Recesserunt
cito de via, quam praecepi eis, feceruntque sibi vitulum conflatilem et
adoraverunt atque immolantes ei hostias dixerunt: "Isti sunt dii tui,
Israel, qui te eduxerunt de terra Aegypti!" ”. 9 Rursumque ait Dominus
ad Moysen: “ Cerno quod populus iste durae cervicis sit; 10 dimitte
me, ut irascatur furor meus contra eos et deleam eos faciamque te in
gentem magnam ”. 11 Moyses autem orabat Dominum Deum suum dicens: “
Cur, Domine, irascitur furor tuus contra populum tuum, quem eduxisti de
terra Aegypti in fortitudine magna et in manu robusta? 12 Ne, quaeso,
dicant Aegyptii: "Callide eduxit eos, ut interficeret in montibus et
deleret e terra". Quiescat ira tua, et esto placabilis super nequitia
populi tui. 13 Recordare Abraham, Isaac et Israel servorum tuorum,
quibus iurasti per temetipsum dicens: "Multiplicabo semen vestrum sicut
stellas caeli; et universam terram hanc, de qua locutus sum, dabo semini
vestro, et possidebitis eam semper" ”. 14 Placatusque est Dominus, ne
faceret malum, quod locutus fuerat adversus populum suum. 15 Et
reversus est Moyses de monte portans duas tabulas testimonii in manu sua
scriptas ex utraque parte 16 et factas opere Dei; scriptura quoque Dei
erat sculpta in tabulis. 17 Audiens autem Iosue tumultum populi
vociferantis dixit ad Moysen: “ Ululatus pugnae auditur in castris ”.
18 Qui respondit: “ Non est clamor vincentium neque clamor
fugientium, sed clamorem cantantium ego audio ”. 19 Cumque
appropinquasset ad castra, vidit vitulum et choros; iratusque valde
proiecit de manu tabulas et confregit eas ad radices montis. 20
Arripiensque vitulum, quem fecerant, combussit et contrivit usque ad
pulverem, quem sparsit in aquam et dedit ex eo potum filiis Israel. 21
Dixitque ad Aaron: “ Quid tibi fecit hic populus, ut induceres super eum
peccatum maximum? ”. 22 Cui ille respondit: “ Ne indignetur dominus
meus; tu enim nosti populum istum, quod pronus sit ad malum. 23
Dixerunt mihi: "Fac nobis deos, qui nos praecedant; huic enim Moysi, qui
nos eduxit de terra Aegypti, nescimus quid acciderit". 24 Quibus ego
dixi: Quis vestrum habet aurum? Abstulerunt et dederunt mihi, et proieci
illud in ignem; egressusque est hic vitulus ”. 25 Vidit ergo Moyses
populum quod esset effrenatus; relaxaverat enim ei Aaron frenum in
ludibrium hostium eorum. 26 Et stans in porta castrorum ait: “ Si quis
est Domini, iungatur mihi! ”. Congregatique sunt ad eum omnes filii Levi.
27 Quibus ait: “ Haec dicit Dominus, Deus Israel: Ponat unusquisque
gladium super femur suum. Ite et redite de porta usque ad portam per
medium castrorum, et occidat unusquisque fratrem et amicum et proximum
suum ”. 28 Fecerunt filii Levi iuxta sermonem Moysi; cecideruntque de
populo in die illa quasi tria milia hominum. 29 Et ait Moyses: “
Implestis manus vestras hodie Domino unusquisque in filio et in fratre
suo, ut detur vobis benedictio ”. 30 Facto autem altero die, locutus
est Moyses ad populum: “ Peccastis peccatum maximum; ascendam ad Dominum,
si quo modo quivero eum deprecari pro scelere vestro ”. 31 Reversusque
ad Dominum ait: “ Obsecro, peccavit populus iste peccatum maximum,
feceruntque sibi deos aureos; aut dimitte eis hanc noxam 32 aut, si
non facis, dele me de libro tuo, quem scripsisti ”. 33 Cui respondit
Dominus: “ Qui peccaverit mihi, delebo eum de libro meo. 34 Tu autem
vade et duc populum istum, quo locutus sum tibi: angelus meus praecedet
te; ego autem in die ultionis visitabo et hoc peccatum eorum ”. 35
Percussit ergo Dominus populum pro reatu vituli, quem fecerat
Aaron.
33 1 Locutusque est Dominus ad Moysen: “ Vade, ascende de loco
isto, tu et populus tuus, quem eduxisti de terra Aegypti, in terram, quam
iuravi Abraham, Isaac et Iacob dicens: Semini tuo dabo eam. 2 Et
mittam praecursorem tui angelum et eiciam Chananaeum et Amorraeum et
Hetthaeum et Pherezaeum et Hevaeum et Iebusaeum, 3 et intres in terram
fluentem lacte et melle. Non enim ascendam tecum, quia populus durae
cervicis es, ne forte disperdam te in via ”. 4 Audiens populus
sermonem hunc pessimum luxit, et nullus ex more indutus est cultu
suo. 5 Dixitque Dominus ad Moysen: “ Loquere filiis Israel: Populus
durae cervicis es; uno momento, si ascendam in medio tui, delebo te. Nunc
autem depone ornatum tuum, ut sciam quid faciam tibi ”. 6 Deposuerunt
ergo filii Israel ornatum suum a monte Horeb. 7 Moyses autem tollens
tabernaculum tetendit ei extra castra procul; vocavitque nomen eius
Tabernaculum conventus. Et omnis, qui quaerebat Dominum, egrediebatur ad
tabernaculum conventus extra castra. 8 Cumque egrederetur Moyses ad
tabernaculum, surgebat universa plebs, et stabat unusquisque in ostio
papilionis sui; aspiciebantque tergum Moysi, donec ingrederetur
tabernaculum. 9 Ingresso autem illo tabernaculum, descendebat columna
nubis et stabat ad ostium; loquebaturque cum Moyse, 10 cernentibus
universis quod columna nubis staret ad ostium tabernaculi. Stabantque ipsi
et adorabant per fores tabernaculorum suorum. 11 Loquebatur autem
Dominus ad Moysen facie ad faciem, sicut solet loqui homo ad amicum suum.
Cumque ille reverteretur in castra, minister eius Iosue filius Nun puer
non recedebat de medio tabernaculi. 12 Dixit autem Moyses ad Dominum: “
Praecipis, ut educam populum istum, et non indicas mihi, quem missurus es
mecum; cum dixeris: "Novi te ex nomine, et invenisti gratiam coram me".
13 Si ergo inveni gratiam in conspectu tuo, ostende mihi viam tuam, ut
sciam te et inveniam gratiam ante oculos tuos; respice quia populus tuus
est natio haec ”. 14 Dixitque Dominus: “ Facies mea ibit, et requiem
dabo tibi ”. 15 Et ait Moyses: “ Si non tu ipse eas, ne educas nos de
loco isto; 16 in quo enim scietur me et populum tuum invenisse gratiam
in conspectu tuo, nisi ambulaveris nobiscum, ut glorificemur ego et
populus tuus prae omnibus populis, qui habitant super terram? ”. 17
Dixitque Dominus ad Moysen: “ Et verbum istud, quod locutus es, faciam;
invenisti enim gratiam coram me, et teipsum novi ex nomine ”. 18 Qui
ait: “ Ostende mihi gloriam tuam ”. 19 Respondit: “ Ego ostendam omne
bonum tibi et vocabo in nomine Domini coram te; et miserebor, cui voluero,
et clemens ero, in quem mihi placuerit ”. 20 Rursumque ait: “ Non
poteris videre faciem meam; non enim videbit me homo et vivet ”. 21 Et
iterum: “ Ecce, inquit, est locus apud me, stabis super petram; 22
cumque transibit gloria mea, ponam te in foramine petrae et protegam
dextera mea, donec transeam; 23 tollamque manum meam, et videbis
posteriora mea; faciem autem meam videre non poteris ”.
34 1 Dixitque Dominus ad Moy sen: “ Praecide tibi duas ta bulas
lapideas instar priorum, et scribam super eas verba, quae habuerunt
tabulae, quas fregisti. 2 Esto paratus mane, ut ascendas statim in
montem Sinai; stabisque mihi super verticem montis. 3 Nullus ascendat
tecum, nec videatur quispiam per totum montem; oves quoque et boves non
pascantur e contra ”. 4 Excidit ergo duas tabulas lapideas, quales
antea fuerant; et de nocte consurgens ascendit in montem Sinai, sicut
praeceperat ei Dominus, portans secum tabulas. 5 Cumque descendisset
Dominus per nubem, stetit cum eo vocans in nomine Domini. 6 Et
transiens coram eo clamavit: “ Dominus, Dominus Deus, misericors et
clemens, patiens et multae miserationis ac verax, 7 qui custodit
misericordiam in milia, qui aufert iniquitatem et scelera atque peccata,
nihil autem impunitum sinit, qui reddit iniquitatem patrum in filiis ac
nepotibus in tertiam et quartam progeniem ”. 8 Festinusque Moyses
curvatus est pronus in terram et adorans 9 ait: “ Si inveni gratiam in
conspectu tuo, Domine, obsecro, ut gradiaris nobiscum; populus quidem
durae cervicis est, sed tu auferes iniquitates nostras atque peccata
nosque possidebis ”. 10 Respondit Dominus: “ Ego inibo pactum coram
universo populo tuo; mirabilia faciam, quae numquam visa sunt super totam
terram nec in ullis gentibus, ut cernat cunctus populus, in cuius es
medio, opus Domini terribile, quod facturus sum tecum. 11 Observa
cuncta, quae hodie mando tibi: ego ipse eiciam ante faciem tuam Amorraeum
et Chananaeum et Hetthaeum, Pherezaeum quoque et Hevaeum et Iebusaeum.
12 Cave, ne umquam cum habitatoribus terrae, quam intraveris, iungas
amicitias, quae tibi sint in ruinam; 13 sed aras eorum destrue,
confringe lapides palosque succide. 14 Noli adorare deum alienum:
Dominus Zelotes nomen eius, Deus est aemulator. 15 Ne ineas pactum cum
hominibus illarum regionum, ne, cum fornicati fuerint cum diis suis et
sacrificaverint eis, vocet te quispiam, et comedas de immolatis. 16
Nec uxorem de filiabus eorum accipies filiis tuis, ne, postquam ipsae
fuerint fornicatae cum diis suis, fornicari faciant et filios tuos in deos
suos. 17 Deos conflatiles non facies tibi. 18 Sollemnitatem Azymorum
custodies: septem diebus vesceris azymis, sicut praecepi tibi, in tempore
constituto mensis Abib; mense enim verni temporis egressus es de
Aegypto. 19 Omne, quod aperit vulvam generis masculini, meum erit; de
cuncto grege tuo tam de bobus quam de ovibus meum erit. 20
Primogenitum asini redimes ove, sin autem nec pretium pro eo dederis,
franges cervicem eius. Primogenitum filiorum tuorum redimes; nec apparebis
in conspectu meo vacuus. 21 Sex diebus operaberis, die septimo cessabis
etiam arare et metere. 22 Sollemnitatem Hebdomadarum facies tibi in
primitiis frugum messis tuae triticeae et sollemnitatem Collectae, quando,
redeunte anni tempore, cuncta conduntur. 23 Tribus temporibus anni
apparebit omne masculinum tuum in conspectu omnipotentis Domini, Dei
Israel. 24 Cum enim tulero gentes a facie tua et dilatavero terminos
tuos, nullus insidiabitur terrae tuae, ascendente te et apparente in
conspectu Domini Dei tui ter in anno. 25 Non immolabis super fermento
sanguinem hostiae meae; neque residebit mane de victima sollemnitatis
Paschae. 26 Primitias frugum terrae tuae afferes in domum Domini Dei
tui. Non coques haedum in lacte matris suae ”. 27 Dixitque Dominus
ad Moysen: “ Scribe tibi verba haec, quibus et tecum et cum Israel pepigi
foedus ”. 28 Fuit ergo ibi cum Domino quadraginta dies et quadraginta
noctes; panem non comedit et aquam non bibit et scripsit in tabulis verba
foederis, decem verba. 29 Cumque descenderet Moyses de monte Sinai,
tenebat duas tabulas testimonii et ignorabat quod resplenderet cutis
faciei suae ex consortio sermonis Domini. 30 Videntes autem Aaron et
filii Israel resplendere cutem faciei Moysi, timuerunt prope accedere;
31 vocatique ab eo reversi sunt tam Aaron quam principes synagogae. Et
postquam locutus est ad eos, 32 venerunt ad eum etiam omnes filii
Israel; quibus praecepit cuncta, quae audierat a Domino in monte
Sinai. 33 Impletisque sermonibus, posuit velamen super faciem suam,
34 quod ingressus ad Dominum et loquens cum eo auferebat, donec
exiret; et tunc loquebatur ad filios Israel omnia, quae sibi fuerant
imperata. 35 Qui videbant cutem faciei Moysi resplendere, sed
operiebat ille rursus faciem suam, donec ingressus loqueretur cum
eo.
35 1 Igitur, congregato omni coetu filiorum Israel, dixit ad eos:
“ Haec sunt, quae iussit Dominus fieri: 2 sex diebus facietis opus,
septimus dies erit vobis sanctus, sabbatum et requies Domino; qui fecerit
opus in eo, occidetur. 3 Non succendetis ignem in omnibus habitaculis
vestris per diem sabbati ”. 4 Et ait Moyses ad omnem coetum filiorum
Israel: “ Iste est sermo, quem praecepit Dominus dicens: 5 "Separate
apud vos donaria Domino". Omnis voluntarius et proni animi offerat ea
Domino: aurum et argentum et aes, 6 hyacinthum et purpuram coccumque
et byssum, pilos caprarum 7 et pelles arietum rubricatas et pelles
delphini, ligna acaciae 8 et oleum ad luminaria concinnanda et
aromata, ut conficiatur unguentum et thymiama suavissimum, 9 lapides
onychinos et gemmas ad ornatum ephod et pectoralis. 10 Quisquis vestrum
sapiens est, veniat et faciat, quod Dominus imperavit, 11 habitaculum
scilicet et tentorium eius atque operimentum, fibulas et tabulata cum
vectibus, columnas et bases; 12 arcam et vectes, propitiatorium et
velum, quod ante illud oppanditur; 13 mensam cum vectibus et vasis et
propositionis panibus; 14 candelabrum ad luminaria sustentanda, vasa
illius et lucernas et oleum ad nutrimenta luminarium; 15 altare
thymiamatis et vectes et oleum unctionis et thymiama ex aromatibus; velum
ad ostium habitaculi; 16 altare holocausti et craticulam eius aeneam
cum vectibus et vasis suis, labrum et basim eius; 17 cortinas atrii
cum columnis et basibus, velum in foribus atrii; 18 paxillos
habitaculi et atrii cum funiculis suis; 19 vestimenta texta, quorum
usus est in ministerio sanctuarii, vestes sanctas Aaron pontificis ac
vestes filiorum eius, ut sacerdotio fungantur mihi ”. 20 Egressus est
omnis coetus filiorum Israel de conspectu Moysi, 21 et venit, quisquis
erat mentis promptissimae, et attulit sponte sua donaria Domino ad
faciendum opus tabernaculi conventus et quidquid ad cultum et ad vestes
sanctas necessarium erat. 22 Viri cum mulieribus, omnes voluntarii
praebuerunt fibulas et inaures, anulos et dextralia; omne vas aureum in
donaria Domini separatum est. 23 Si quis habebat hyacinthum et
purpuram coccumque, byssum et pilos caprarum, pelles arietum rubricatas et
pelles delphini, 24 argenti aerisque metalla, obtulerunt Domino
lignaque acaciae in varios usus. 25 Sed et mulieres eruditae dederunt,
quae neverant, hyacinthum, purpuram et coccum ac byssum 26 et pilos
caprarum, sponte propria cuncta tribuentes. 27 Principes vero
obtulerunt lapides onychinos et gemmas ad ephod et pectorale 28
aromataque et oleum ad luminaria concinnanda et ad praeparandum unguentum
ac thymiama odoris suavissimi componendum. 29 Omnes viri et mulieres
mente prompta obtulerunt donaria, ut fierent opera, quae iusserat Dominus
per manum Moysi. Cuncti filii Israel voluntaria Domino dedicaverunt. 30
Dixitque Moyses ad filios Israel: “ Ecce vocavit Dominus ex nomine
Beseleel filium Uri filii Hur de tribu Iudae; 31 implevitque eum
spiritu Dei, sapientia et intellegentia et scientia ad omne opus, 32
ad excogitandum et faciendum opus in auro et argento et aere, 33 ad
scindendum et includendum gemmas et ad sculpendum ligna, quidquid fabre
adinveniri potest. 34 Dedit quoque in corde eius, ut alios doceret,
ipsi et Ooliab filio Achisamech de tribu Dan. 35 Ambos implevit
sapientia, ut faciant opera fabri polymitarii ac plumarii de hyacintho ac
purpura coccoque et bysso et textoris, facientes omne opus ac nova quaeque
reperientes ”.
36 1 Fecit ergo Beseleel et Ooliab et omnis vir sapiens, quibus
dedit Dominus sapientiam et intellectum, ut scirent fabre operari, quae in
usus sanctuarii necessaria sunt et quae praecepit Dominus. 2 Cumque
vocasset Moyses Beseleel et Ooliab et omnem eruditum virum, cui dederat
Dominus sapientiam, omnes, qui sponte sua obtulerant se ad faciendum opus,
3 acceperunt ab ipso universa donaria, quae attulerant filii Israel ad
faciendum opus in cultum sanctuarii. Ipsi autem cotidie mane donaria ei
offerebant. 4 Unde omnes sapientes artifices venerunt singuli de opere
suo pro sanctuario 5 et dixerunt Moysi: “ Plus offert populus quam
necessarium est operi, quod Dominus iussit facere ”. 6 Iussit ergo
Moyses praeconis voce per castra clamari: “ Nec vir nec mulier quidquam
offerat ultra pro omni opere sanctuario ”. Sicque cessatum est a muneribus
offerendis, 7 eo quod oblata sufficerent et superabundarent. 8
Feceruntque omnes corde sapientes inter artifices habitaculi cortinas
decem de bysso retorta et hyacintho et purpura coccoque, cum cherubim
intextis arte polymita; 9 quarum una habebat in longitudine viginti
octo cubitos et in latitudine quattuor: una mensura erat omnium
cortinarum. 10 Coniunxitque cortinas quinque alteram alteri et alias
quinque sibi invicem copulavit. 11 Fecit et ansas hyacinthinas in ora
cortinae unius in extremitate iuncturae et in ora cortinae extremae in
iunctura altera similiter. 12 Quinquagenas ansas fecit pro utraque
cortina, ut contra se invicem venirent ansae et mutuo iungerentur. 13
Unde et quinquaginta fudit fibulas aureas, quae morderent cortinarum
ansas, et fieret unum habitaculum. 14 Fecit et saga undecim de pilis
caprarum pro tentorio super habitaculum; 15 unum sagum in longitudine
habebat cubitos triginta et in latitudine cubitos quattuor: unius mensurae
erant omnia saga. 16 Quorum quinque iunxit seorsum et sex alia
separatim. 17 Fecitque ansas quinquaginta in ora sagi ultimi iuncturae
unius et quinquaginta in ora sagi iuncturae alterius, ut sibi invicem
iungerentur; 18 et fecit fibulas aeneas quinquaginta, quibus
necteretur tentorium, ut esset unum. 19 Fecit et opertorium tentorio
de pellibus arietum rubricatis aliudque desuper velamentum de pellibus
delphini. 20 Fecit et tabulas habitaculi de lignis acaciae stantes.
21 Decem cubitorum erat longitudo tabulae unius, et unum ac semis
cubitum latitudo retinebat. 22 Bini pedes erant per singulas tabulas,
ut altera alteri iungeretur: sic fecit in omnibus tabulis habitaculi.
23 E quibus viginti ad plagam meridianam erant contra austrum 24
cum quadraginta basibus argenteis. Duae bases sub singulis tabulis
ponebantur pro duabus pedibus. 25 Ad plagam quoque habitaculi, quae
respicit ad aquilonem, fecit viginti tabulas 26 cum quadraginta
basibus argenteis: duas bases per singulas tabulas. 27 Contra
occidentem vero, id est ad eam partem habitaculi quae mare respicit, fecit
sex tabulas 28 et duas alias per singulos angulos habitaculi retro;
29 quae gemellae erant a deorsum usque sursum in unam compaginem. Ita
fecit duas tabulas in duobus angulis, 30 ut octo essent simul tabulae
et haberent bases argenteas sedecim: binas scilicet bases sub singulis
tabulis. 31 Fecit et vectes de lignis acaciae quinque ad continendas
tabulas unius lateris habitaculi 32 et quinque alios ad alterius
lateris coaptandas tabulas; et extra hos quinque alios vectes ad
occidentalem plagam habitaculi contra mare. 33 Fecit autem vectem
medium, qui per medias tabulas ab una extremitate usque ad alteram
perveniret. 34 Ipsa autem tabulata deauravit. Et anulos eorum fecit
aureos, per quos vectes induci possent; quos et ipsos laminis aureis
operuit. 35 Fecit et velum de hyacintho et purpura coccoque ac bysso
retorta, opere polymitario, cum cherubim intextis; 36 et quattuor
columnas de lignis acaciae, quas cum uncis suis deauravit, fusis basibus
earum argenteis. 37 Fecit et velum in introitu tabernaculi ex
hyacintho, purpura, cocco byssoque retorta opere plumarii; 38 et
columnas quinque cum uncis suis. Et operuit auro capita et anulos earum
basesque earum fudit aeneas.
37 1 Fecit autem Beseleel et ar cam de lignis acaciae haben tem
duos semis cubitos in longitudine et cubitum ac semissem in latitudine,
altitudo quoque unius cubiti fuit et dimidii; vestivitque eam auro
purissimo intus ac foris. 2 Et fecit illi coronam auream per gyrum,
3 conflans quattuor anulos aureos in quattuor pedibus eius; duos
anulos in latere uno et duos in altero. 4 Vectes quoque fecit de
lignis acaciae, quos vestivit auro 5 et quos misit in anulos, qui
erant in lateribus arcae, ad portandum eam. 6 Fecit et propitiatorium
de auro mundissimo: duorum cubitorum et dimidii in longitudine et cubiti
ac semis in latitudine. 7 Duos etiam cherubim ex auro ductili fecit ex
utraque parte propitiatorii: 8 cherub unum ex summitate unius partis
et cherub alterum ex summitate partis alterius; duos cherubim ex singulis
summitatibus propitiatorii 9 extendentes alas sursum et tegentes alis
suis propitiatorium seque mutuo et illud respicientes. 10 Fecit et
mensam de lignis acaciae in longitudine duorum cubitorum et in latitudine
unius cubiti, quae habebat in altitudine cubitum ac semissem; 11
circumdeditque eam auro mundissimo et fecit illi coronam auream per gyrum.
12 Fecit ei quoque limbum aureum quattuor digitorum per circuitum et
super illum coronam auream. 13 Fudit et quattuor circulos aureos, quos
posuit in quattuor angulis per singulos pedes mensae 14 iuxta limbum;
misitque in eos vectes, ut possit mensa portari. 15 Ipsos quoque
vectes fecit de lignis acaciae et circumdedit eos auro; 16 et vasa ad
diversos usus mensae, acetabula, phialas et cyathos et crateras ex auro
puro, in quibus offerenda sunt libamina. 17 Fecit et candelabrum
ductile de auro mundissimo, basim et hastile eius; scyphi sphaerulaeque ac
flores unum cum ipso erant: 18 sex in utroque latere, tres calami ex
parte una et tres ex altera; 19 tres scyphi in nucis modum in calamo
uno sphaerulaeque simul et flores et tres scyphi instar nucis in calamo
altero sphaerulaeque simul et flores. Aequum erat opus sex calamorum, qui
procedebant de hastili candelabri. 20 In ipso autem hastili erant
quattuor scyphi in nucis modum sphaerulaeque et flores; 21 singulae
sphaerulae sub binis calamis per loca tria, qui simul sex fiunt calami
procedentes de hastili uno. 22 Sphaerulae igitur et calami unum cum
ipso erant, totum ductile ex auro purissimo. 23 Fecit et lucernas
septem cum emunctoriis suis et vasa, ubi emuncta condantur, de auro
mundissimo. 24 Talentum auri purissimi appendebat candelabrum cum
omnibus vasis suis. 25 Fecit et altare thymiamatis de lignis acaciae
habens per quadrum singulos cubitos et in altitudine duos; e cuius angulis
procedebant cornua. 26 Vestivitque illud auro purissimo cum craticula
ac parietibus et cornibus. 27 Fecitque ei coronam aureolam per gyrum
et binos anulos aureos sub corona in duobus lateribus, ut mittantur in eos
vectes, et possit altare portari. 28 Ipsos autem vectes fecit de
lignis acaciae et operuit laminis aureis. 29 Composuit et oleum ad
sanctificationis unguentum et thymiama de aromatibus mundissimis opere
pigmentarii.
38 1 Fecit et altare holocausti de lignis acaciae quinque cubi
torum per quadrum et trium in altitudine, 2 cuius cornua de angulis
procedebant; operuitque illud laminis aeneis. 3 Et in usus eius
paravit ex aere vasa diversa: lebetes, vatilla et pateras, fuscinulas et
ignium receptacula. 4 Craticulamque eius in modum retis fecit aeneam
subter marginem altaris ab imo usque ad medium eius, 5 fusis quattuor
anulis per totidem craticulae summitates, ad immittendos vectes ad
portandum. 6 Quos et ipsos fecit de lignis acaciae et operuit laminis
aeneis; 7 induxitque in circulos, qui in lateribus altaris eminebant.
Ipsum autem altare non erat solidum, sed cavum ex tabulis et intus
vacuum. 8 Fecit et labrum aeneum cum basi sua de speculis mulierum,
quae excubabant in ostio tabernaculi conventus. 9 Fecit et atrium, in
cuius australi plaga erant tentoria de bysso retorta cubitorum centum;
10 columnae aeneae viginti cum basibus suis; unci columnarum et anuli
earum argentei. 11 Aeque ad septentrionalem plagam tentoria, columnae
basesque et unci anulique columnarum eiusdem mensurae et operis ac metalli
erant. 12 In ea vero plaga, quae ad occidentem respicit, fuerunt
tentoria cubitorum quinquaginta, columnae decem cum basibus suis; et unci
columnarum anulique earum argentei. 13 Porro contra orientem
quinquaginta cubitorum paravit tentoria, 14 e quibus quindecim cubitos
columnarum trium cum basibus suis unum tenebat latus; 15 et in parte
altera quia inter utraque introitum tabernaculi fecit
quindecim aeque cubitorum erant tentoria columnaeque tres et bases
totidem. 16 Cuncta atrii tentoria in circuitu ex bysso retorta
texuerat. 17 Bases columnarum fuere aeneae, unci autem earum et anuli
earum argentei et capita earum vestivit argento et omnes columnas atrii
cinxit anulis argenteis. 18 Et in introitu eius opere plumario fecit
velum ex hyacintho, purpura, cocco ac bysso retorta; quod habebat viginti
cubitos in longitudine, altitudo vero quinque cubitorum erat iuxta
mensuram, quam cuncta atrii tentoria habebant. 19 Columnae autem in
ingressu fuere quattuor cum basibus aeneis, uncis argenteis; capitaque et
anulos earum vestivit argento. 20 Paxillos quoque habitaculi et atrii
per gyrum fecit aeneos. 21 Hic est census habitaculi, habitaculi
testimonii, qui recensitus est iuxta praeceptum Moysi ministerio Levitarum
per manum Ithamar filii Aaron sacerdotis. 22 Beseleel filius Uri filii
Hur de tribu Iudae fecit cuncta, quae praeceperat Dominus Moysi, 23
iuncto sibi socio Ooliab filio Achisamech de tribu Dan fabro et
polymitario atque plumario ex hyacintho, purpura, cocco et bysso. 24
Omne aurum, quod expensum est in opere sanctuarii et quod oblatum est in
donariis, viginti novem talentorum fuit et septingentorum triginta
siclorum ad mensuram sicli sanctuarii. 25 Argentum autem eorum, qui in
congregatione recensiti sunt, centum talentorum fuit et mille
septingentorum et septuaginta quinque siclorum ad mensuram sicli
sanctuarii. 26 Beca, id est dimidium sicli iuxta mensuram sicli
sanctuarii, dedit quisquis transit ad censum a viginti annis et supra, de
sescentis tribus milibus et quingentis quinquaginta armatorum. 27 De
talentis centum argenti conflatae sunt bases sanctuarii et veli, singulis
talentis per bases singulas supputatis. 28 De mille autem septingentis
et septuaginta quinque siclis fecit uncos columnarum et vestivit capita
earum et cinxit eas argento. 29 Aeris quoque oblata sunt septuaginta
talenta et duo milia et quadringenti sicli, 30 ex quibus fecit bases
in introitu tabernaculi conventus et altare aeneum cum craticula sua
omniaque vasa, quae ad usum eius pertinent, 31 et bases atrii tam in
circuitu quam in ingressu eius et omnes paxillos habitaculi atque atrii
per gyrum.
39 1 De hyacintho vero et purpura, cocco ac bysso fecerunt vestes
textas pro ministerio sanctuarii. Et fecerunt vestes sacras Aaron, sicut
praecepit Dominus Moysi. 2 Fecerunt igitur ephod de auro, hyacintho et
purpura coccoque et bysso retorta 3 opere polymitario tundentes
bratteas aureas et extenuantes in fila, ut possent torqueri cum priorum
colorum subtegmine. 4 Fasciasque umerales fecerunt ei, cum quibus in
utroque latere summitatum suarum copulabatur, 5 et balteum, quo
constringebatur ephod, eiusdem operis et unum cum eo ex auro, et hyacintho
et purpura coccoque et bysso retorta, sicut praeceperat Dominus Moysi.
6 Paraverunt et duos lapides onychinos, inclusos texturis aureis et
sculptos arte gemmaria nominibus filiorum Israel; 7 posueruntque eos
in fasciis umeralibus ephod, lapides memorialis filiorum Israel, sicut
praeceperat Dominus Moysi. 8 Fecerunt et pectorale opere polymito iuxta
opus ephod ex auro, hyacintho, purpura coccoque et bysso retorta, 9
quadrangulum duplex mensurae palmi. 10 Et posuerunt in eo gemmarum
ordines quattuor: in primo versu erat sardius, topazius, smaragdus; 11
in secundo carbunculus, sapphirus et iaspis; 12 in tertio hyacinthus,
achates et amethystus; 13 in quarto chrysolithus, onychinus et
beryllus: inclusi textura aurea per ordines suos. 14 Ipsique lapides
duodecim sculpti erant nominibus duodecim tribuum Israel, singuli per
nomina singulorum. 15 Fecerunt in pectorali catenulas quasi funiculos
opus tortile de auro purissimo 16 et duos margines aureos totidemque
anulos aureos. Porro duos anulos posuerunt in utraque summitate
pectoralis; 17 duos funiculos aureos inseruerunt anulis, qui in
pectoralis angulis eminebant. 18 Duas summitates amborum funiculorum
colligaverunt duobus marginibus in fasciis umeralibus ephod in parte eius
anteriore. 19 Et fecerunt duos anulos aureos et posuerunt super duas
summitates pectoralis in eius margine interiore contra ephod, sicut
praecepit Dominus Moysi. 20 Feceruntque duos anulos aureos, quos
posuerunt in duabus fasciis umeralibus ephod deorsum in latere eius
anteriore secus iuncturam eius super balteum ephod. 21 Et strinxerunt
pectorale anulis eius ad anulos ephod vitta hyacinthina, ut esset super
balteum ephod, ne amoveretur ab ephod, sicut praecepit Dominus
Moysi. 22 Fecerunt quoque pallium ephod opere textili totum
hyacinthinum 23 et capitium in medio eius supra oramque per gyrum
sicut in capitio loricae; 24 deorsum autem ad pedes mala punica ex
hyacintho, purpura, cocco ac bysso retorta 25 et tintinnabula de auro
purissimo, quae posuerunt inter malogranata in inferiore parte pallii per
gyrum, 26 ut sit tintinnabulum inter singula mala punica, quibus
ornatus incedebat pontifex, quando ministerio fungebatur, sicut
praeceperat Dominus Moysi. 27 Fecerunt et tunicas byssinas opere
textili Aaron et filiis eius 28 et tiaram et ornatum mitrarum ex
bysso, feminalia quoque linea ex bysso retorta, 29 cingulum vero de
bysso retorta, hyacintho, purpura ac cocco, arte plumaria, sicut
praeceperat Dominus Moysi. 30 Fecerunt et laminam diadema sanctitatis
de auro purissimo; scripseruntque in ea opere caelatoris: “ Sanctum Domino
”; 31 et strinxerunt eam desuper cum tiara vitta hyacinthina, sicut
praeceperat Dominus Moysi. 32 Perfectum est igitur omne opus habitaculi
et tabernaculi conventus; feceruntque filii Israel cuncta, quae
praeceperat Dominus Moysi: sic fecerunt. 33 Et obtulerunt habitaculum
et tabernaculum et universam supellectilem, fibulas, tabulas, vectes,
columnas ac bases, 34 opertorium de pellibus arietum rubricatis et
operimentum de pellibus delphini, velum, 35 arcam testimonii, vectes,
propitiatorium, 36 mensam cum vasis suis et propositionis panibus,
37 candelabrum ex auro puro, lucernas in ordine earum et utensilia
earum cum oleo candelabri, 38 altare aureum et unguentum et thymiama
ex aromatibus et velum in introitu tabernaculi, 39 altare aeneum,
craticulam aeneam, vectes et vasa eius omnia, labrum cum basi sua, 40
tentoria atrii et columnas cum basibus suis, velum in introitu atrii
funiculosque illius et paxillos. Nihil ex vasis defuit, quae in
ministerium habitaculi in tabernaculo conventus iussa sunt fieri. 41
Vestes quoque textas, quibus sacerdotes utuntur in sanctuario, et vestes
sacras Aaron sacerdotis et vestes filiorum eius 42 obtulerunt filii
Israel, sicut praeceperat Dominus Moysi. 43 Quae postquam Moyses cuncta
vidit completa, benedixit eis.
40 1 Locutusque est Dominus ad Moysen dicens: 2 “ Mense pri
mo, die prima mensis eriges habitaculum, tabernaculum conventus, 3 et
pones in eo arcam testimonii, abscondes illam velo; 4 et, illata
mensa, pones super eam, quae rite praecepta sunt. Candelabrum stabit cum
lucernis suis 5 et altare aureum, in quo adoletur incensum, coram arca
testimonii. Velum in introitu habitaculi pones, 6 et ante tabernaculum
conventus altare holocausti, 7 et labrum inter altare et tabernaculum
conventus et implebis illud aqua. 8 Circumdabisque atrium tentoriis et
pones velum in porta eius. 9 Et, assumpto unctionis oleo, unges
habitaculum et omnia, quae in eo sunt, et consecrabis illud cum vasis
suis, et erit sanctum. 10 Unges quoque altare holocausti et omnia vasa
eius et consecrabis altare, et erit sanctum sanctorum. 11 Et unges
labrum cum basi sua et consecrabis illud. 12 Applicabisque Aaron et
filios eius ad fores tabernaculi conventus; et lotos aqua 13 indues
Aaron sanctis vestibus, unges et consecrabis eum, ut mihi sacerdotio
fungatur; 14 filios eius applicabis et vesties eos tunicis 15 et
unges eos, sicut unxisti patrem eorum, ut mihi sacerdotio fungantur, et
unctio eorum erit eis in sacerdotium sempiternum in generationibus eorum
”. 16 Fecitque Moyses omnia, quae praeceperat ei Dominus: sic
fecit. 17 Igitur mense primo anni secundi, prima die mensis collocatum
est habitaculum. 18 Erexitque Moyses illud et posuit bases ac tabulas
et vectes statuitque columnas 19 et expandit tentorium super
habitaculum, imposito desuper operimento, sicut Dominus imperaverat Moysi.
20 Sumpsit et posuit testimonium in arca et, subditis infra vectibus,
posuit propitiatorium desuper. 21 Cumque intulisset arcam in
habitaculum, appendit ante eam velum, sicut iusserat Dominus Moysi. 22
Posuit et mensam in tabernaculo conventus ad plagam septentrionalem extra
velum, 23 ordinatis coram propositionis panibus, sicut praeceperat
Dominus Moysi. 24 Posuit et candelabrum in tabernaculo conventus e
regione mensae in parte australi, 25 locatis per ordinem lucernis,
sicut praeceperat Dominus Moysi. 26 Posuit et altare aureum in
tabernaculo conventus coram propitiatorio 27 et adolevit super eo
incensum aromatum, sicut iusserat Dominus Moysi. 28 Posuit et velum in
introitu habitaculi 29 et altare holocausti in vestibulo habitaculi,
tabernaculi conventus, offerens in eo holocaustum et sacrificium, sicut
Dominus imperaverat Moysi. 30 Labrum quoque statuit inter tabernaculum
conventus et altare implens illud aqua; 31 laveruntque Moyses et Aaron
ac filii eius manus suas et pedes, 32 cum ingrederentur tabernaculum
conventus et accederent ad altare, sicut praeceperat Dominus Moysi. 33
Erexit et atrium per gyrum habitaculi et altaris, ducto in introitu eius
velo. Sic complevit opus. 34 Et operuit nubes tabernaculum conventus,
et gloria Domini implevit habitaculum. 35 Nec poterat Moyses ingredi
tabernaculum conventus, quia habitavit nubes super illud, et gloria Domini
replevit habitaculum. 36 Si quando nubes de tabernaculo ascendebat,
proficiscebantur filii Israel in omnibus stationibus suis; 37 si autem
non ascendebat nubes, non proficiscebantur usque in diem, quo levabatur.
38 Nubes quippe Domini incubabat per diem habitaculo, et ignis in
nocte, ante oculos universae domus Israel per cunctas mansiones
suas.
|